Sapientia 8
12345678910111213141516171819
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. | 1 Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. |
2 Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea, et quæsivi sponsam mihi eam assumere, et amator factus sum formæ illius. | 2 Hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum formae illius. |
3 Generositatem illius glorificat, contubernium habens Dei ; sed et omnium Dominus dilexit illam. | 3 Generositatem suam glorificat contuberniumhabens Dei, sed et omnium Dominus dilexit illam. |
4 Doctrix enim est disciplinæ Dei, et electrix operum illius. | 4 Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius. |
5 Et si divitiæ appetuntur in vita, quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ? | 5 Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? |
6 Si autem sensus operatur, quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ? | 6 Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex? |
7 Et si justitiam quis diligit, labores hujus magnas habent virtutes : sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam, et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. | 7 Et, si iustitiam quis diligit, labores huius sunt virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, iustitiam et fortitudinem, quibus utilius nihil est in vita hominibus. |
8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat ; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum. | 8 Et, si multam peritiam desiderat quis, scit praeterita et futura conicit, novit versutias sermonum et solutiones aenigmatum, signa et monstra scit, antequam fiant, et eventus momentorum et temporum. |
9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei. | 9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam erit mihi consiliaria bonorum et consolatio sollicitudinum et taedii. |
10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis ; | 10 Habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud seniores iuvenis; |
11 et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me : | 11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium admirabilis ero. |
12 tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent. | 12 Tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et, sermocinante me plura, manus ori suo imponent. |
13 Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam. | 13 Habebo per hanc immortalitatem et memoriam aeternam his, qui post me futuri sunt, relinquam. |
14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ : | 14 Disponam populos, et nationes mihi erunt subditae; |
15 timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. | 15 timebunt me audientes reges horrendi, in multitudine videbor bonus et in bello fortis. |
16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa : non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed lætitiam et gaudium. | 16 Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. |
17 Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, | 17 Haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cognatione sapientiae, |
18 et in amicitia illius delectatio bona, et in operibus manuum illius honestas sine defectione, et in certamine loquelæ illius sapientia, et præclaritas in communicatione sermonum ipsius : circuibam quærens, ut mihi illam assumerem. | 18 et in amicitia illius delectatio bona, et in laboribus manuum illius divitiae sine defectione, et in certamine loquelae illius sapientia, et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius, circuibam quaerens, ut mihi illam assumerem. |
19 Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. | 19 Puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam; |
20 Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. | 20 quin potius, cum essem bonus, veni in corpus incoinquinatum. |
21 Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ; et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum : adii Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis præcordiis meis : | 21 Et, ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, C et hoc ipsum erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum C adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex toto corde meo: |