Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ecclesiastes 7


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Quid necesse est homini majora se quærere,
cum ignoret quid conducat sibi in vita sua,
numero dierum peregrinationis suæ,
et tempore quod velut umbra præterit ?
aut quis ei poterit indicare
quod post eum futurum sub sole sit ?
1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
2 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa,
et dies mortis die nativitatis.
2 Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii;
in illa enim finis cunctorum hominum,
et vivens hoc conferet in corde.
3 Melius est ire ad domum luctus
quam ad domum convivii ;
in illa enim finis cunctorum admonetur hominum,
et vivens cogitat quid futurum sit.
3 Melior est tristitia risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus.
4 Melior est ira risu,
quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
4 Cor sapientium in domo luctus,
et cor stultorum in domo laetitiae.
5 Cor sapientium ubi tristitia est,
et cor stultorum ubi lætitia.
5 Melius est a sapiente corripi
quam laetari stultorum canticis,
6 Melius est a sapiente corripi,
quam stultorum adulatione decipi ;
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla,
sic risus stulti.
Sed et hoc vanitas.
7 Quia calumnia stultum facit sapientem,
et munus cor insanire facit.
8 Calumnia conturbat sapientem,
et perdet robur cordis illius.
8 “ Melior est finis negotii quam principium,
melior est patiens arrogante ”.
9 Melior est finis orationis quam principium.
Melior est patiens arrogante.
9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
10 Ne sis velox ad irascendum,
quia ira in sinu stulti requiescit.
10 Nedicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nuncsunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc.
11 Ne dicas : Quid putas causæ est
quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ?
stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
11 Bona est sapientia cumdivitiis et prodest videntibus solem.
12 Utilior est sapientia cum divitiis,
et magis prodest videntibus solem.
12 Sicut enim protegit sapientia, sicprotegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuitpossessori suo.
13 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ;
hoc autem plus habet eruditio et sapientia,
quod vitam tribuunt possessori suo.
13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod illecurvum fecerit.
14 Considera opera Dei,
quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicuthanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro.
15 In die bona fruere bonis,
et malam diem præcave ;
sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus,
ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua,et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua.
16 Hæc quoque vidi in diebus vanitatis meæ :
justus perit in justitia sua,
et impius multo vivit tempore in malitia sua.
16 Noli esse nimis iustus
neque sapiens supra modum!
Cur te perdere vis?
17 Noli esse justus multum,
neque plus sapias quam necesse est,
ne obstupescas.
17 Ne agas nimis impie
et noli esse stultus!
Cur mori debeas in tempore non tuo?
18 Ne impie agas multum,
et noli esse stultus,
ne moriaris in tempore non tuo.
18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam,quia qui timet Deum, utrumque devitat.
19 Bonum est te sustentare justum :
sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ;
quia qui timet Deum nihil negligit.
19 Sapientia confortabit sapientem superdecem principes civitatis.
20 Sapientia confortavit sapientem
super decem principes civitatis ;
20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonumet non peccet.
21 non est enim homo justus in terra
qui faciat bonum et non peccet.
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cortuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi;
22 Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur
ne accomodes cor tuum,
ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
22 scit enim conscientiatua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
23 scit enim conscientia tua
quia et tu crebro maledixisti aliis.
23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”.
24 Cuncta tentavi in sapientia.
Dixi : Sapiens efficiar :
et ipsa longius recessit a me,
24 Et ipsalongius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quisinveniet eam?
25 multo magis quam erat.
Et alta profunditas, quis inveniet eam ?
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaereremsapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et erroremimprudentiam.
26 Lustravi universa animo meo,
ut scirem et considerarem,
et quærerem sapientiam, et rationem,
et ut cognoscerem impietatem stulti,
et errorem imprudentium :
26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorumest, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugieteam; qui autem peccator est, capietur ab illa.
27 et inveni amariorem morte mulierem,
quæ laqueus venatorum est,
et sagena cor ejus ;
vincula sunt manus illius.
Qui placet Deo effugiet illam ;
qui autem peccator est capietur ab illa.
27 Ecce hoc inveni, dixitEcclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes,
unum et alterum ut invenirem rationem,
28 quam adhuc quaeritanima mea, et non inveni:
Hominem de mille unum repperi,
mulierem ex omnibus non inveni.
29 quam adhuc quærit anima mea,
et non inveni.
Virum de mille unum reperi ;
mulierem ex omnibus non inveni.
29 Ecce solummodo hoc inveni:
Quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipsi quaesierint infinitas quaestiones.
30 Solummodo hoc inveni,
quod fecerit Deus hominem rectum,
et ipse se infinitis miscuerit quæstionibus.
Quis talis ut sapiens est ?
et quis cognovit solutionem verbi ?