Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Exodus 29


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,1 وهذا ما تصنعه لهم لتقديسهم ليكهنوا لي. خذ ثورا واحدا ابن بقر وكبشين صحيحين.
2 panesque azymos, et crustulam absque fermento, quæ conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.2 وخبز فطير واقراص فطير ملتوتة بزيت ورقاق فطير مدهونة بزيت. من دقيق حنطة تصنعها.
3 Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.3 وتجعلها في سلة واحدة وتقدمها في السلة مع الثور والكبشين
4 Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,4 وتقدم هرون وبنيه الى باب خيمة الاجتماع وتغسلهم بماء.
5 indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.5 وتاخذ الثياب وتلبس هرون القميص وجبة الرداء والرداء والصدرة وتشده بزنّار الرداء.
6 Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,6 وتضع العمامة على راسه. وتجعل الاكليل المقدس على العمامة.
7 et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.7 وتاخذ دهن المسحة وتسكبه على راسه وتمسحه.
8 Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,8 وتقدم بنيه وتلبسهم اقمصة.
9 Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,9 وتنطّقهم بمناطق هرون وبنيه. وتشدّ لهم قلانص. فيكون لهم كهنوت فريضة ابدية. وتملأ يد هرون وايدي بنيه
10 applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,10 وتقدم الثور الى قدام خيمة الاجتماع. فيضع هرون وبنوه ايديهم على راس الثور.
11 et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.11 فتذبح الثور امام الرب عند باب خيمة الاجتماع.
12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.12 وتأخذ من دم الثور وتجعله على قرون المذبح باصبعك. وسائر الدم تصبّه الى اسفل المذبح.
13 Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :13 وتأخذ كل الشحم الذي يغشّي الجوف وزيادة الكبد والكليتين والشحم الذي عليهما. وتوقدها على المذبح.
14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
14 واما لحم الثور وجلده وفرثه فتحرقها بنار خارج المحلّة. هو ذبيحة خطية
15 Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.15 وتاخذ الكبش الواحد. فيضع هرون وبنوه ايديهم على راس الكبش.
16 Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.16 فتذبح الكبش وتاخذ دمه وترشّه على المذبح من كل ناحية.
17 Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.17 وتقطع الكبش الى قطعه. وتغسل جوفه واكارعه وتجعلها على قطعه وعلى راسه.
18 Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimæ Domini.
18 وتوقد كل الكبش على المذبح. هو محرقة للرب. رائحة سرور. وقود هو للرب
19 Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.19 وتأخذ الكبش الثاني. فيضع هرون وبنوه ايديهم على راس الكبش.
20 Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculæ dextræ Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.20 فتذبح الكبش وتاخذ من دمه وتجعل على شحمة اذن هرون وعلى شحم آذان بنيه اليمنى وعلى اباهم ايديهم اليمنى وعلى اباهم ارجلهم اليمنى. وترش الدم على المذبح من كل ناحية.
21 Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,21 وتاخذ من الدم الذي على المذبح ومن دهن المسحة وتنضح على هرون وثيابه وعلى بنيه وثياب بنيه معه. فيتقدس هو وثيابه وبنوه وثياب بنيه معه.
22 tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quæ operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :22 ثم تأخذ من الكبش الشحم والالية والشحم الذي يغشي الجوف وزيادة الكبد والكليتين والشحم الذي عليهما والساق اليمنى. فانه كبش ملء.
23 tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :23 ورغيفا واحدا من الخبز وقرصا واحدا من الخبز بزيت ورقاقة واحدة من سلة الفطير التي امام الرب.
24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.24 وتضع الجميع في يدي هرون وفي ايدي بنيه وتردّدها ترديدا امام الرب.
25 Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.25 ثم تأخذها من ايديهم وتوقدها على المذبح فوق المحرقة رائحة سرور امام الرب. وقود هو للرب
26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.26 ثم تأخذ القصّ من كبش الملء الذي لهرون وتردّده ترديدا امام الرب. فيكون لك نصيبا.
27 Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,27 وتقدس قصّ الترديد وساق الرفيعة الذي ردّد والذي رفع من كبش الملء مما لهرون ولبنيه.
28 quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
28 فيكونان لهرون وبنيه فريضة ابدية من بني اسرائيل لانهما رفيعة. ويكونان رفيعة من بني اسرائيل من ذبائح سلامتهم رفيعتهم للرب
29 Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.29 والثياب المقدسة التي لهرون تكون لبنيه بعده ليمسحوا فيها ولتملأ فيها ايديهم.
30 Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
30 سبعة ايام يلبسها الكاهن الذي هو عوض عنه من بنيه. الذي يدخل خيمة الاجتماع ليخدم في القدس
31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :31 واما كبش الملء فتاخذه وتطبخ لحمه في مكان مقدس.
32 quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,32 فيأكل هرون وبنوه لحم الكبش والخبز الذي في السلة عند باب خيمة الاجتماع.
33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.33 يأكلها الذين كفّر بها عنهم لملء ايديهم لتقديسهم. واما الاجنبي فلا ياكل لانها مقدسة.
34 Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.
34 وان بقي شيء من لحم الملء او من الخبز الى الصباح تحرق الباقي بالنار. لا يؤكل لانه مقدس.
35 Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :35 وتصنع لهرون وبنيه هكذا بحسب كل ما امرتك. سبعة ايام تملأ ايديهم.
36 et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.36 وتقدم ثور خطية كل يوم لاجل الكفّارة. وتطهر المذبح بتكفيرك عليه. وتمسحه لتقديسه.
37 Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
37 سبعة ايام تكفّر على المذبح وتقدسه. فيكون المذبح قدس اقداس. كل ما مسّ المذبح يكون مقدسا
38 Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,38 وهذا ما تقدمه على المذبح. خروفان حوليان كل يوم دائما.
39 unum agnum mane, et alterum vespere,39 الخروف الواحد تقدمه صباحا. والخروف الثاني تقدمه في العشية.
40 decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.40 وعشر من دقيق ملتوت بربع الهين من زيت الرض وسكيب ربع الهين من الخمر للخروف الواحد.
41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinæ oblationis, et juxta ea quæ diximus, in odorem suavitatis :41 والخروف الثاني تقدمه في العشية. مثل تقدمة الصباح وسكيبه تصنع له. رائحة سرور وقود للرب.
42 sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.42 محرقة دائمة في اجيالكم عند باب خيمة الاجتماع امام الرب. حيث اجتمع بكم لاكلمك هناك.
43 Ibique præcipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.43 واجتمع هناك ببني اسرائيل فيقدّس بمجدي.
44 Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.44 واقدّس خيمة الاجتماع والمذبح. وهرون وبنوه اقدّسهم لكي يكهنوا لي.
45 Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,45 واسكن في وسط بني اسرائيل واكون لهم الها.
46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Ægypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.46 فيعلمون اني انا الرب الههم الذي اخرجهم من ارض مصر لاسكن في وسطهم. انا الرب الههم