Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Thobis 8


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.1 Et, cum consummaverunt man ducare et bibere, voluerunt dor mire etdeduxerunt iuvenem et induxerunt eum in cubiculum.
2 Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos.2 Et rememoratus est Thobiassermonum Raphael et sustulit de saccello, quem habebat, cor et iecur piscis etimposuit super cinerem incensi.
3 Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.3 Et odor piscis prohibuit et refugit daemoniumin superiores partes Aegypti. Et abiens Raphael colligavit eum ibi et reversusest continuo.
4 Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei : Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras : quia his tribus noctibus Deo jungimur ; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio.4 Et exierunt et clauserunt ostium cubiculi. Et exsurrexit Thobiasde lecto et dixit ei: “ Surge, soror! Oremus et deprecemur Dominum nostrum, utfaciat super nos misericordiam et sanitatem ”.
5 Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum.5 Et surrexit, et coeperuntorare et deprecari Dominum, ut daretur illis sanitas. Et coeperunt dicere: “Benedictus es, Deus patrum nostrorum, et benedictum nomen tuum in omnia saeculasaeculorum! Benedicant tibi caeli et omnis creatura tua in omnia saecula!
6 Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis.6 Tufecisti Adam et dedisti illi adiutorium firmum Evam, et ex ambobus factum estsemen hominum. Et dixisti non esse bonum hominem solum: “Faciamus eiadiutorium simile sibi”.
7 Dixitque Tobias : Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt.7 Et nunc non luxuriae causa accipio hanc sororemmeam sed in veritate. Praecipe, ut miserearis mei et illius, et consenescamuspariter sani ”.
8 Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam.8 Et dixerunt: “ Amen, amen! ”.
9 Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum.9 Et dormierunt pernoctem.
Et surgens Raguel accersivit servos secum, et abierunt et foderunt foveam.
10 Dixit quoque Sara : Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani.10 Dixit enim: “ Ne forte moriatur, et omnibus simus derisio et opprobrium ”.
11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.11 Et, ut consummaverunt fossuram, reversus est Raguel domum et vocavit uxoremsuam
12 Dicebat enim : Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam.12 et dixit: “ Mitte unam ex ancillis, et intrans videat an vivat; et, simortuus est, ut sepeliamus illum, nemine sciente ”.
13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei :13 Et miserunt ancillam etaccenderunt lucernam et aperuerunt ostium, et intravit et invenit illos iacenteset pariter dormientes.
14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies.14 Et reversa puella nuntiavit eis illum vivere et nihilmali esse.
15 At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes.15 Et benedixerunt Deum caeli et dixerunt: “ Benedictus es, Deus,in omni benedictione sancta et munda, et benedicant tibi omnes sancti tui etomnis creatura tua; et omnes angeli tui et electi tui benedicant tibi in omniasaecula!
16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium : et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus,16 Benedictus es, quoniam laetificasti me, et non contigit mihi, sicutputabam, sed secundum magnam misericordiam tuam egisti nobiscum.
17 et dixerunt : Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.17 Etbenedictus es, quoniam misertus es duorum unicorum. Fac illis, Domine,misericordiam et sanitatem et consumma vitam illorum cum misericordia etlaetitia ”.
18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos.18 Tunc praecepit servis suis, ut replerent fossam priusquamlucesceret.
19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra.19 Et praecepit uxori suae, ut faceret panes multos; et abiens ipse ad gregemadduxit vaccas duas et quattuor arietes et iussit consummari eos, et coeperuntpraeparare.
20 Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret.20 Et vocavit Thobiam et iuravit illi et dixit ei: “ Diebusquattuordecim hinc non recedes, sed hic manebis, manducans et bibens mecum, etlaetificabis animam filiae meae multis afflictam doloribus.
21 Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria.21 Et ex eo, quodpossideo, accipe partem dimidiam et vade sanus ad patrem tuum. Et alia dimidiapars, cum mortui fuerimus ego et uxor mea, vestra erit. Forti animo esto, fili!Ego pater tuus sum et Edna mater tua; et tui sumus nos et sororis tuae amodo etin perpetuum. Forti animo esto, fili! ”.
22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.
23 Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.
24 De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.