Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 23


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.1 ודויד זקן ושבע ימים וימלך את שלמה בנו על ישראל
2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.2 ויאסף את כל שרי ישראל והכהנים והלוים
3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.3 ויספרו הלוים מבן שלשים שנה ומעלה ויהי מספרם לגלגלתם לגברים שלשים ושמונה אלף
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.4 מאלה לנצח על מלאכת בית יהוה עשרים וארבעה אלף ושטרים ושפטים ששת אלפים
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.5 וארבעת אלפים שערים וארבעת אלפים מהללים ליהוה בכלים אשר עשיתי להלל
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.6 ויחלקם דויד מחלקות לבני לוי לגרשון קהת ומררי
7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.7 לגרשני לעדן ושמעי
8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.8 בני לעדן הראש יחיאל וזתם ויואל שלשה
9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.9 בני שמעי שלמות וחזיאל והרן שלשה אלה ראשי האבות ללעדן
10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.10 ובני שמעי יחת זינא ויעוש ובריעה אלה בני שמעי ארבעה
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.11 ויהי יחת הראש וזיזה השני ויעוש ובריעה לא הרבו בנים ויהיו לבית אב לפקדה אחת
12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.12 בני קהת עמרם יצהר חברון ועזיאל ארבעה
13 Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.13 בני עמרם אהרן ומשה ויבדל אהרן להקדישו קדש קדשים הוא ובניו עד עולם להקטיר לפני יהוה לשרתו ולברך בשמו עד עולם
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.14 ומשה איש האלהים בניו יקראו על שבט הלוי
15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.15 בני משה גרשם ואליעזר
16 Filii Gersom : Subuel primus.16 בני גרשום שבואל הראש
17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.17 ויהיו בני אליעזר רחביה הראש ולא היה לאליעזר בנים אחרים ובני רחביה רבו למעלה
18 Filii Isaar : Salomith primus.18 בני יצהר שלמית הראש
19 Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.19 בני חברון יריהו הראש אמריה השני יחזיאל השלישי ויקמעם הרביעי
20 Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.20 בני עזיאל מיכה הראש וישיה השני
21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.21 בני מררי מחלי ומושי בני מחלי אלעזר וקיש
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.22 וימת אלעזר ולא היו לו בנים כי אם בנות וישאום בני קיש אחיהם
23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.23 בני מושי מחלי ועדר וירמות שלשה
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.24 אלה בני לוי לבית אבתיהם ראשי האבות לפקודיהם במספר שמות לגלגלתם עשה המלאכה לעבדת בית יהוה מבן עשרים שנה ומעלה
25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.25 כי אמר דויד הניח יהוה אלהי ישראל לעמו וישכן בירושלם עד לעולם
26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.26 וגם ללוים אין לשאת את המשכן ואת כל כליו לעבדתו
27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.27 כי בדברי דויד האחרנים המה מספר בני לוי מבן עשרים שנה ולמעלה
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.28 כי מעמדם ליד בני אהרן לעבדת בית יהוה על החצרות ועל הלשכות ועל טהרת לכל קדש ומעשה עבדת בית האלהים
29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.29 וללחם המערכת ולסלת למנחה ולרקיקי המצות ולמחבת ולמרבכת ולכל משורה ומדה
30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,30 ולעמד בבקר בבקר להדות ולהלל ליהוה וכן לערב
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.31 ולכל העלות עלות ליהוה לשבתות לחדשים ולמעדים במספר כמשפט עליהם תמיד לפני יהוה
32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.32 ושמרו את משמרת אהל מועד ואת משמרת הקדש ומשמרת בני אהרן אחיהם לעבדת בית יהוה