Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 23


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.1 Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel
2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.2 et congregavit omnes principes Israel et sacerdotes atque Levitas.
3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.3 Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra, et inventa sunt triginta octo milia virorum.
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.4 “ Ex his, inquit, praesint ministerio domus Domini viginti quattuor milia, praepositi autem et iudices sex milia;
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae feci ad canendum ”.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari.
7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.7 Filii Gerson: Ladan et Semei.
8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.8 Filii Ladan: princeps Iahiel et Zetham et Ioel, tres.
9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.9 Filii Semei: Salomith et Hoziel et Aran, tres; isti principes familiarum Ladan.
10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.10 Porro filii Semei: Iahath et Ziza et Iehus et Beria; isti filii Semei, quattuor.
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.11 Erat autem Iahath prior, Ziza secundus; porro Iehus et Beria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia unaque domo computati sunt.
12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.12 Filii Caath: Amram et Isaar, Hebron et Oziel, quattuor.
13 Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.13 Filii Amram: Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron, ut sanctificaret sanctissima, ipse et filii eius in sempiternum, et adoleret Domino et serviret ei ac benediceret in nomine eius in perpetuum.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.15 Filii Moysi: Gersam et Eliezer.
16 Filii Gersom : Subuel primus.16 Filii Gersam: Subael primus.
17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.17 Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus, et non erant Eliezer filii alii; porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
18 Filii Isaar : Salomith primus.18 Filii Isaar: Salomoth primus.
19 Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.19 Filii Hebron: Ieriau primus, Amarias secundus, Iahaziel tertius, Iecmaam quartus.
20 Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.20 Filii Oziel: Micha primus, Iesia secundus.
21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.21 Filii Merari: Moholi et Musi. Filii Moholi: Eleazar et Cis;
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.23 Filii Musi: Moholi et Eder et Ierimoth, tres.
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.24 Hi filii Levi in familiis suis, principes familiarum per vices et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra.
25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.25 Dixit enim David: “ Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum;
26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.26 nec erit officii Levitarum, ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum.
27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.27 Iuxta praecepta igitur David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra,
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini pro atriis et exedris et in purificationem omnis rei sacrae et in ministerium templi Dei,
29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.29 pro panibus propositionis et farina oblationis et laganis azymorum et pro sartagine et ad torrendum et super omne pondus atque mensuram.
30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,30 Et stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam,
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et calendis et sollemnitatibus reliquis, iuxta numerum et caeremonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino.
32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.32 Et custodiant observationes tabernaculi conventus et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini ”.