Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 23


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.1 لما شاخ داود وشبع اياما ملّك سليمان ابنه على اسرائيل.
2 Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.2 وجمع كل رؤساء اسرائيل والكهنة واللاويين.
3 Numeratique sunt Levitæ a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.3 فعدّ اللاويون من ابن ثلاثين سنة فما فوق فكان عددهم حسب رؤوسهم من الرجال ثمانية وثلاثين الفا.
4 Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : præpositorum autem et judicum, sex millia.4 من هؤلاء للمناظرة على عمل بيت الرب اربعة وعشرون الفا. وستة آلاف عرفاء وقضاة.
5 Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltæ, canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum.5 واربعة آلاف بوابون واربعة آلاف مسبحون للرب بالآلات التي عملت للتسبيح.
6 Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.6 وقسمهم داود فرقا لبني لاوي لجرشون وقهات ومراري.
7 Filii Gerson : Leedan, et Semei.7 من الجرشونيين لعدان وشمعي.
8 Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.8 بنو لعدان الراس يحيئيل ثم زيثام ويوئيل ثلاثة.
9 Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.9 بنو شمعي شلوميث وحزيئيل وهاران ثلاثة. هؤلاء رؤوس آباء للعدان.
10 Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.10 وبنو شمعي يحث وزينا ويعوش وبريعة. هؤلاء بنو شمعي اربعة
11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.11 وكان يحث الراس وزيزة الثاني. اما يعوش وبريعة فلم يكثرا الاولاد فكانوا في الاحصاء لبيت اب واحد
12 Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.12 بنو قهات عمرام ويصهار وحبرون وعزيئيل اربعة.
13 Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.13 ابنا عمرام هرون وموسى. وأفرز هرون لتقديسه قدس اقداس هو وبنوه الى الابد ليوقد امام الرب ويخدمه ويبارك باسمه الى الابد.
14 Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.14 واما موسى رجل الله فدعي بنوه مع سبط لاوي.
15 Filii Moysi : Gersom et Eliezer.15 ابنا موسى جرشوم واليعزر.
16 Filii Gersom : Subuel primus.16 بنو جرشوم شبوئيل الراس.
17 Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.17 وكان ابن اليعزر رحبيا الراس ولم يكن لاليعزر بنون آخرون. واما بنو رحبيا فكانوا كثيرين جدا.
18 Filii Isaar : Salomith primus.18 بنو يصهار شلوميث الراس.
19 Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.19 بنو حبرون يريا الراس وامريا الثاني ويحزيئيل الثالث ويقمعام الرابع.
20 Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.20 ابنا عزيئيل ميخا الراس ويشّيّا الثاني.
21 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.21 ابنا مراري محلي وموشى. ابنا محلي العازار وقيس.
22 Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.22 ومات العازار ولم يكن له بنون بل بنات فأخذهنّ بنو قيس اخوتهنّ
23 Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.23 بنو موشي محلي وعادر ويريموث ثلاثة
24 Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.24 هؤلاء بنو لاوي حسب بيوت آبائهم رؤوس الآباء حسب احصائهم في عدد الاسماء حسب رؤوسهم عاملو العمل لخدمة بيت الرب من ابن عشرين سنة فما فوق.
25 Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in æternum.25 لان داود قال قد اراح الرب اله اسرائيل شعبه فسكن في اورشليم الى الابد.
26 Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.26 وليس للاويين بعد ان يحملوا المسكن وكل آنيته لخدمته.
27 Juxta præcepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.27 لانه حسب كلام داود الاخير عدّ بنو لاوي من ابن عشرين سنة فما فوق.
28 Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.28 لانهم كانوا يقفون بين يدي بني هرون على خدمة بيت الرب في الدور والمخادع وعلى تطهير كل قدس وعمل خدمة بيت الله
29 Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similæ sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.29 وعلى خبز الوجوه ودقيق التقدمة ورقاق الفطير وما يعمل على الصاج والمربوكات وعلى كل كيل وقياس
30 Levitæ vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,30 ولاجل الوقوف كل صباح لحمد الرب وتسبيحه وكذلك في المساء.
31 tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et cæremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.31 ولكل اصعاد محرقات للرب في السبوت والاهلّة والمواسم بالعدد حسب المرسوم عليهم دائما امام الرب
32 Et custodiant observationes tabernaculi fœderis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.32 وليحرسوا حراسة خيمة الاجتماع وحراسة القدس وحراسة بني هرون اخوتهم في خدمة بيت الرب