Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Genesis 36


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hæ sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.1 Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom.
2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethæi, et Oolibama filiam Anæ filiæ Sebeon Hevæi :2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan: Ada filiam Elon Hetthaei et Oolibama filiam Ana filii Sebeon Horraei;
3 Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.3 Basemath quoque filiam Ismael sororem Nabaioth.
4 Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :4 Peperit autem Ada Eliphaz, Basemath genuit Rahuel,
5 Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.5 Oolibama genuit Iehus et Ialam et Core.
Hi filii Esau, qui nati sunt ei in terra Chanaan.
6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suæ, et substantiam, et pecora, et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.6 Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob.
7 Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum.7 Divites enim erant valde et simul habitare non poterant; nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
8 Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.8 Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom.
9 Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,9 Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
10 et hæc nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.10 et haec nomina filiorum eius: Eliphaz filius Ada uxoris Esau, Rahuel quoque filius Basemath uxoris eius.
11 Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.11 Fueruntque Eliphaz filii: Theman, Omar, Sepho et Gatham et Cenez.
12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.12 Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau, quae peperit ei Amalec. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
13 Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.13 Filii autem Rahuel: Nahath et Zara, Samma et Meza; hi filii Basemath uxoris Esau.
14 Isti quoque erant filii Oolibama filiæ Anæ filiæ Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.14 Isti erant filii Oolibama filiae Ana filii Sebeon uxoris Esau, quos genuit ei: Iehus et Ialam et Core.
15 Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,15 Hi duces filiorum Esau. Filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omar, dux Sepho, dux Cenez,
16 dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.16 dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada.
17 Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.17 Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau.
18 Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiæ Anæ uxoris Esau.18 Hi filii Oolibama uxoris Esau: dux Iehus, dux Ialam, dux Core. Hi duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau.
19 Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.19 Isti sunt filii Esau et hi duces eorum. Ipse est Edom.
20 Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,20 Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana
21 et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.21 et Dison et Eser et Disan; hi duces Horraei filii Seir in terra Edom.
22 Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.22 Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Hemam; erat autem soror Lotan Thamna.
23 Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.23 Et isti filii Sobal: Alvan et Manahath et Ebal, Sepho et Onam.
24 Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :24 Et hi filii Sebeon: Aia et Ana. Iste est Ana, qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui.
25 habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.25 Habuitque filium Dison et filiam Oolibama.
26 Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.26 Et isti filii Dison: Hemdan et Eseban et Iethran et Charran.
27 Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.27 Hi filii Eser: Bilhan et Zavan et Iacan.
28 Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.28 Habuit autem filios Disan: Us et Aran.
29 Hi duces Horræorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,29 Isti duces Horraeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
30 dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.30 dux Dison, dux Eser, dux Disan; isti duces Horraeorum secundum tribus eorum in terra Seir.
31 Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :31 Reges autem, qui regnaverunt in terra Edom, antequam haberent regem filii Israel, fuerunt hi.
32 Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.32 Regnavit in Edom Bela filius Beor, nomenque urbis eius Denaba.
33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zaræ de Bosra.33 Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Iobab filius Zarae de Bosra.
34 Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.34 Cumque mortuus esset Iobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.35 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab; et nomen urbis eius Avith.
36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.36 Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
37 Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.37 Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium.
38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.38 Cumque et hic obiisset, successit in regnum Baalhanan filius Achobor.
39 Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab.39 Isto quoque mortuo, regnavit pro eo Adad, nomenque urbis eius Phau; et appellabatur uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
40 Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,40 Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth,
41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,41 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,42 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
43 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumæorum.43 dux Magdiel, dux Iram.
Hi duces Edom habitantes in terra imperii sui. Ipse est Esau pater Idumaeorum.