Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 6
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 בני אם ערבת לרעך תקעת לזר כפיך | 1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam; |
2 נוקשת באמרי פיך נלכדת באמרי פיך | 2 illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus. |
3 עשה זאת אפוא בני והנצל כי באת בכף רעך לך התרפס ורהב רעיך | 3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo. |
4 אל תתן שנה לעיניך ותנומה לעפעפיך | 4 Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem. |
5 הנצל כצבי מיד וכצפור מיד יקוש | 5 Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis. |
6 לך אל נמלה עצל ראה דרכיה וחכם | 6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam. |
7 אשר אין לה קצין שטר ומשל | 7 Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem, |
8 תכין בקיץ לחמה אגרה בקציר מאכלה | 8 parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat. |
9 עד מתי עצל תשכב מתי תקום משנתך | 9 Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo? |
10 מעט שנות מעט תנומות מעט חבק ידים לשכב | 10 Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias; |
11 ובא כמהלך ראשך ומחסרך כאיש מגן | 11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. |
12 אדם בליעל איש און הולך עקשות פה | 12 Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso; |
13 קרץ בעינו מלל ברגלו מרה באצבעתיו | 13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur. |
14 תהפכות בלבו חרש רע בכל עת מדנים ישלח | 14 Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat. |
15 על כן פתאם יבוא אידו פתע ישבר ואין מרפא | 15 Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam. |
16 שש הנה שנא יהוה ושבע תועבות נפשו | 16 Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius: |
17 עינים רמות לשון שקר וידים שפכות דם נקי | 17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem, |
18 לב חרש מחשבות און רגלים ממהרות לרוץ לרעה | 18 cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum, |
19 יפיח כזבים עד שקר ומשלח מדנים בין אחים | 19 proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias. |
20 נצר בני מצות אביך ואל תטש תורת אמך | 20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae; |
21 קשרם על לבך תמיד ענדם על גרגרתך | 21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo. |
22 בהתהלכך תנחה אתך בשכבך תשמר עליך והקיצות היא תשיחך | 22 Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum. |
23 כי נר מצוה ותורה אור ודרך חיים תוכחות מוסר | 23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae, |
24 לשמרך מאשת רע מחלקת לשון נכריה | 24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae; |
25 אל תחמד יפיה בלבבך ואל תקחך בעפעפיה | 25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius: |
26 כי בעד אשה זונה עד ככר לחם ואשת איש נפש יקרה תצוד | 26 pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit. |
27 היחתה איש אש בחיקו ובגדיו לא תשרפנה | 27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt? |
28 אם יהלך איש על הגחלים ורגליו לא תכוינה | 28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius? |
29 כן הבא אל אשת רעהו לא ינקה כל הנגע בה | 29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam. |
30 לא יבוזו לגנב כי יגנוב למלא נפשו כי ירעב | 30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam. |
31 ונמצא ישלם שבעתים את כל הון ביתו יתן | 31 Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet. |
32 נאף אשה חסר לב משחית נפשו הוא יעשנה | 32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit. |
33 נגע וקלון ימצא וחרפתו לא תמחה | 33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. |
34 כי קנאה חמת גבר ולא יחמול ביום נקם | 34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae |
35 לא ישא פני כל כפר ולא יאבה כי תרבה שחד | 35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima. |