SCRUTATIO

Lunes, 24 Agosto 2026 - San Bartolomeo ( Letture di oggi)

Ester 10


font
Biblia SagradaVULGATA
1 El rey Asuero impuso un tributo a todos los habitantes del país y de las islas.1 Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :
2 Todas sus gestas políticas y militares, así como el encumbramiento de Mardoqueo, se pueden leer en los anales de los reyes de Media y Persia.2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
3 El año cuarto del reinado de Tolomeo y Cleopatra, Dositeo, que afirmaba ser sacerdote y levita, y Tolomeo, su hijo, trajeron la presente carta de los Purim, que declararon auténtica y que fue traducida por Lisímaco, hijo de Tolomeo, uno de los judíos de Jerusalén.3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
4 Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.
5 Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman.
8 Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.
9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :
12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.
13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.