Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 18


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויען בלדד השחי ויאמר1 Respondens autem Baldad Suhites dixit:
2 עד אנה תשימון קנצי למלין תבינו ואחר נדבר2 “ Usque ad quem finem verba iactabitis?
Intellegite prius, et sic loquamur.
3 מדוע נחשבנו כבהמה נטמינו בעיניכם3 Quare reputati sumus ut iumenta
et sorduimus coram vobis?
4 טרף נפשו באפו הלמענך תעזב ארץ ויעתק צור ממקמו4 Qui perdis animam tuam in furore tuo,
numquid propter te derelinquetur terra,
et transferentur rupes de loco suo?
5 גם אור רשעים ידעך ולא יגה שביב אשו5 Etenim lux impii exstinguetur,
nec splendebit flamma ignis eius.
6 אור חשך באהלו ונרו עליו ידעך6 Lux obtenebrescet in tabernaculo illius,
et lucerna, quae super eum est, exstinguetur.
7 יצרו צעדי אונו ותשליכהו עצתו7 Arctabuntur gressus virtutis eius,
et praecipitabit eum consilium suum.
8 כי שלח ברשת ברגליו ועל שבכה יתהלך8 Immissi sunt in rete pedes eius,
et in reticulo ambulat.
9 יאחז בעקב פח יחזק עליו צמים9 Tenet plantam illius laqueus,
et firmatur super eum tendiculum.
10 טמון בארץ חבלו ומלכדתו עלי נתיב10 Abscondita est in terra pedica eius,
et decipula illius super semitam.
11 סביב בעתהו בלהות והפיצהו לרגליו11 Undique terrent eum formidines
et involvunt pedes eius.
12 יהי רעב אנו ואיד נכון לצלעו12 Attenuatur fame robur eius,
et pernicies parata costis illius.
13 יאכל בדי עורו יאכל בדיו בכור מות13 Devorat partes cutis eius,
consumat membra illius primogenitus mortis.
14 ינתק מאהלו מבטחו ותצעדהו למלך בלהות14 Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius,
et urges eum ad regem formidinum.
15 תשכון באהלו מבלי לו יזרה על נוהו גפרית15 Habitas in tabernaculo, quod iam non est ei;
aspergitur in habitatione eius sulphur.
16 מתחת שרשיו יבשו וממעל ימל קצירו16 Deorsum radices eius siccantur,
sursum autem atteruntur rami eius.
17 זכרו אבד מני ארץ ולא שם לו על פני חוץ17 Memoria illius periit de terra,
et non celebrabitur nomen eius in plateis.
18 יהדפהו מאור אל חשך ומתבל ינדהו18 Expellent eum de luce in tenebras
et de orbe transferent eum.
19 לא נין לו ולא נכד בעמו ואין שריד במגוריו19 Non erit semen eius neque progenies in populo suo,
nec ullae reliquiae in commoratione eius.
20 על יומו נשמו אחרנים וקדמנים אחזו שער20 In die eius stupebunt novissimi,
et primos invadet horror.
21 אך אלה משכנות עול וזה מקום לא ידע אל21 Haec sunt ergo tabernacula iniqui;
et iste locus eius, qui ignorat Deum ”.