Ad Ephesios - 4

123456

1Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, 2cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate, 3solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis. 4Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. 5Unus Dominus, una fides, unum baptisma. 6Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. 8Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus. 9Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ ? 10Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia. 11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, 12ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi : 13donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi : 14ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinæ in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris. 15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus : 16ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate.
17Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, 18tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, 19qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. 20Vos autem non ita didicistis Christum, 21si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu, 22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. 23Renovamini autem spiritu mentis vestræ, 24et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
25Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra. 26Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram. 27Nolite locum dare diabolo : 28qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti. 29Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad ædificationem fidei ut det gratiam audientibus. 30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis. 31Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. 32Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc