1Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter,
et disponit omnia suaviter.

2Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea,
et quæsivi sponsam mihi eam assumere,
et amator factus sum formæ illius.
3Generositatem illius glorificat,
contubernium habens Dei ;
sed et omnium Dominus dilexit illam.
4Doctrix enim est disciplinæ Dei,
et electrix operum illius.
5Et si divitiæ appetuntur in vita,
quid sapientia locupletius quæ operatur omnia ?
6Si autem sensus operatur,
quis horum quæ sunt magis quam illa est artifex ?
7Et si justitiam quis diligit,
labores hujus magnas habent virtutes :
sobrietatem enim et prudentiam docet,
et justitiam, et virtutem,
quibus utilius nihil est in vita hominibus.
8Et si multitudinem scientiæ desiderat quis,
scit præterita, et de futuris æstimat ;
scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum ;
signa et monstra scit antequam fiant,
et eventus temporum et sæculorum.
9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum,
sciens quoniam mecum communicabit de bonis,
et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
10Habebo propter hanc claritatem ad turbas,
et honorem apud seniores juvenis ;
11et acutus inveniar in judicio,
et in conspectu potentium admirabilis ero,
et facies principum mirabuntur me :
12tacentem me sustinebunt,
et loquentem me respicient,
et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
13Præterea habebo per hanc immortalitatem,
et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
14Disponam populos,
et nationes mihi erunt subditæ :
15timebunt me audientes reges horrendi.
In multitudine videbor bonus,
et in bello fortis.
16Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :
non enim habet amaritudinem conversatio illius,
nec tædium convictus illius,
sed lætitiam et gaudium.
17Hæc cogitans apud me
et commemorans in corde meo,
quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ,
18et in amicitia illius delectatio bona,
et in operibus manuum illius honestas sine defectione,
et in certamine loquelæ illius sapientia,
et præclaritas in communicatione sermonum ipsius :
circuibam quærens, ut mihi illam assumerem.
19Puer autem eram ingeniosus,
et sortitus sum animam bonam.
20Et cum essem magis bonus,
veni ad corpus incoinquinatum.
21Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det ;
et hoc ipsum erat sapientiæ, scire cujus esset hoc donum :
adii Dominum, et deprecatus sum illum,
et dixi ex totis præcordiis meis :

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc