Giobbe (ايوب) 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | VULGATA |
---|---|
1 فاجاب اليفاز التيماني وقال | 1 Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit : |
2 ان امتحن احد كلمة معك فهل تستاء. ولكن من يستطيع الامتناع عن الكلام. | 2 Si cœperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ? |
3 ها انت قد ارشدت كثيرين وشددت ايادي مرتخية. | 3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ; |
4 قد اقام كلامك العاثر وثبت الركب المرتعشة. | 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti. |
5 والآن اذ جاء عليك ضجرت. اذ مسّك ارتعت. | 5 Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es. |
6 أليست تقواك هي معتمدك ورجاؤك كمال طرقك. | 6 Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum ? |
7 اذكر من هلك وهو بري واين أبيد المستقيمون. | 7 Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ? |
8 كما قد رايت ان الحارثين اثما والزارعين شقاوة يحصدونها. | 8 Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos, |
9 بنسمة الله يبيدون وبريح انفه يفنون. | 9 flante Deo perisse, et spiritu iræ ejus esse consumptos. |
10 زمجرة الاسد وصوت الزئير وانياب الاشبال تكسرت. | 10 Rugitus leonis, et vox leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt. |
11 الليث هالك لعدم الفريسة واشبال اللبوة تبددت | 11 Tigris periit, eo quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt. |
12 ثم اليّ تسللت كلمة فقبلت اذني منها ركزا. | 12 Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus. |
13 في الهواجس من رؤى الليل عند وقوع سبات على الناس | 13 In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare homines, |
14 اصابني رعب ورعدة فرجفت كل عظامي. | 14 pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ; |
15 فمرّت روح على وجهي. اقشعر شعر جسدي. | 15 et cum spiritus, me præsente, transiret, inhorruerunt pili carnis meæ. |
16 وقفت ولكني لم اعرف منظرها. شبه قدام عينيّ. سمعت صوتا منخفضا | 16 Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi auræ lenis audivi. |
17 أالانسان ابرّ من الله ام الرجل اطهر من خالقه. | 17 Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ? |
18 هوذا عبيده لا يأتمنهم والى ملائكته ينسب حماقة. | 18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ; |
19 فكم بالحري سكان بيوت من طين الذين اساسهم في التراب ويسحقون مثل العث. | 19 quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ? |
20 بين الصباح والمساء يحطمون. بدون منتبه اليهم الى الابد يبيدون | 20 De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in æternum peribunt. |
21 أما انتزعت منهم طنبهم. يموتون بلا حكمة | 21 Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia. |