Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Thessalonicenses II 3


font
VULGATAVULGATA
1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.