Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Thessalonicenses II 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :1 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,
2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.2 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.
3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
4 Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.4 Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
6 Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.6 Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.8 neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.9 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.
11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes;
12 Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :14 Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
16 Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
17 Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.17 Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.