Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Corinthios I 13


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens.1 אם בלשנות אנשים ומלאכים אדבר ואין בי האהבה הייתי כנחשת המה או כצלצל תרועה
2 Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.2 וכי תהיה לי נבואה ואדע כל הסודות וכל הדעת וכי תהיה לי כל האמונה עד כי אעתיק הרים ואין בי האהבה הייתי כאין
3 Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
3 ואם אחלק את כל הוני ואם אתן את גופי לשרפה ואין בי האהבה כל זאת לא תועילני
4 Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur,4 האהבה מארכת אף ועשה חסד האהבה לא תקנא האהבה לא תתפאר ולא תתרומם
5 non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,5 לא תעשה דבר תפלה ולא תבקש את אשר לה ולא תתמרמר ולא תחשב הרעה
6 non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :6 לא תשמח בעולה כי שמחתה עם האמת
7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
7 את כל תשא את כל תאמין את כל תקוה ואת כל תסבל
8 Caritas numquam excidit : sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur.8 האהבה לא תבל לעולם אך הנבואות הנה תבטלנה והלשנות תכלינה והדעת תבטל
9 Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.9 כי קצת הוא שידענו וקצת הוא שנבאנו
10 Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.10 וכבוא התמים אז עבור תעבר הקצת
11 Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli.11 כאשר הייתי עולל כעולל דברתי כעולל הגיתי כעולל חשבתי וכאשר הייתי לאיש הסירתי דברי העולל
12 Videmus nunc per speculum in ænigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.12 כי כעת מביטים אנחנו במראה ובחידות ואז פנים אל פנים כעת יודע אני קצתו ואז כאשר נודעתי אדע אף אני
13 Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.13 ועתה שלש אלה תעמדנה האמונה והתקוה והאהבה והגדולה בהן היא האהבה