Ad Romanos 7
Libro non riconosciuto. Prova con un'abbreviazione valida (es. Gen, Es, Gv, Sal).
Versetti esaminati
| Bibbia Vulgata Clementina | Smith Van Dyke |
|---|---|
| 1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ? | 1 ام تجهلون ايها الاخوة. لاني اكلم العارفين بالناموس. ان الناموس يسود على الانسان ما دام حيّا. |
| 2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri. | 2 فان المرأة التي تحت رجل هي مرتبطة بالناموس بالرجل الحي. ولكن ان مات الرجل فقد تحررت من ناموس الرجل. |
| 3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro. | 3 فاذا ما دام الرجل حيّا تدعى زانية ان صارت لرجل آخر. ولكن ان مات الرجل فهي حرة من الناموس حتى انها ليست زانية ان صارت لرجل آخر. |
| 4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo. | 4 اذا يا اخوتي انتم ايضا قد متم للناموس بجسد المسيح لكي تصيروا لآخر للذي قد أقيم من الاموات لنثمر للّه. |
| 5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti. | 5 لانه لما كنا في الجسد كانت اهواء الخطايا التي بالناموس تعمل في اعضائنا لكي نثمر للموت. |
| 6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ. | 6 واما الآن فقد تحررنا من الناموس اذ مات الذي كنا ممسكين فيه حتى نعبد بجدة الروح لا بعتق الحرف |
| 7 Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces. | 7 فماذا نقول. هل الناموس خطية. حاشا. بل لم اعرف الخطية الا بالناموس. فانني لم اعرف الشهوة لو لم يقل الناموس لا تشته. |
| 8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat. | 8 ولكن الخطية وهي متخذة فرصة بالوصية انشأت في كل شهوة. لان بدون الناموس الخطية ميتة. |
| 9 Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit. | 9 اما انا فكنت بدون الناموس عائشا قبلا. ولكن لما جاءت الوصية عاشت الخطية فمتّ انا. |
| 10 Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. | 10 فوجدت الوصية التي للحياة هي نفسها لي للموت. |
| 11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit. | 11 لان الخطية وهي متخذة فرصة بالوصية خدعتني بها وقتلتني. |
| 12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum. | 12 اذا الناموس مقدس والوصية مقدسة وعادلة وصالحة. |
| 13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. | 13 فهل صار لي الصالح موتا. حاشا. بل الخطية. لكي تظهر خطية منشئة لي بالصالح موتا لكي تصير الخطية خاطئة جدا بالوصية |
| 14 Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. | 14 فاننا نعلم ان الناموس روحي واما انا فجسدي مبيع تحت الخطية. |
| 15 Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. | 15 لاني لست اعرف ما انا افعله اذ لست افعل ما اريده بل ما ابغضه فاياه افعل. |
| 16 Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est. | 16 فان كنت افعل ما لست اريده فاني اصادق الناموس انه حسن. |
| 17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. | 17 فالآن لست بعد افعل ذلك انا بل الخطية الساكنة فيّ. |
| 18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio. | 18 فاني اعلم انه ليس ساكن فيّ اي في جسدي شيء صالح. لان الارادة حاضرة عندي واما ان افعل الحسنى فلست اجد. |
| 19 Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago. | 19 لاني لست افعل الصالح الذي اريده بل الشر الذي لست اريده فاياه افعل. |
| 20 Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum. | 20 فان كنت ما لست اريده اياه افعل فلست بعد افعله انا بل الخطية الساكنة فيّ. |
| 21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet : | 21 اذا اجد الناموس لي حينما اريد ان افعل الحسنى ان الشر حاضر عندي. |
| 22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem : | 22 فاني اسرّ بناموس الله بحسب الانسان الباطن. |
| 23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis. | 23 ولكني ارى ناموسا آخر في اعضائي يحارب ناموس ذهني ويسبيني الى ناموس الخطية الكائن في اعضائي. |
| 24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ? | 24 ويحي انا الانسان الشقي. من ينقذني من جسد هذا الموت. |
| 25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati. | 25 اشكر الله بيسوع المسيح ربنا. اذا انا نفسي بذهني اخدم ناموس الله ولكن بالجسد ناموس الخطية |