Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Romanos 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enimiudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.
2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.2 Scimus enimquoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.
3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?3 Existimasautem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tueffugies iudicium Dei?
4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?4 An divitias benignitatis eius et patientiae etlonganimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam teadducit?
5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,5 Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iramin die irae et revelationis iusti iudicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundum opera ejus :6 qui reddet unicuique secundumopera eius:
7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :7 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honoremet incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;
8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.8 his autem, qui ex contentione etnon oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum etGraeci;
10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum etGraeco.
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
11 Non est enim personarum acceptio apud Deum!
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque inlege peccaverunt, per legem iudicabuntur.
13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.13 Non enim auditores legis iusti suntapud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :14 Cum enim gentes, quae legemnon habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentesipsi sibi sunt lex;
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis,testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicemcogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,
16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
16 in die, cum iudicabitDeus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.
17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,17 Si autem tuIudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,
18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,18 et nostiVoluntatem et discernis potiora instructus per legem,
19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,19 et confidis teipsumducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,
20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.20 eruditoreminsipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis inlege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris :21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum,furaris?
22 qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :22 Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templaspolias?
23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.23 Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?
24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
24 “Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptumest.
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legissis, circumcisio tua praeputium facta est.
26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?26 Si igitur praeputium iustitiaslegis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?
27 et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?27 Etiudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteramet circumcisionem praevaricator legis es.
28 Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio :28 Non enim qui manifesto Iudaeus est,neque quae manifesto in carne circumcisio,
29 sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.29 sed qui in abscondito Iudaeus est,et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed exDeo est.