Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Deuteronomium 14


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :1 Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
3 Ne comedatis quæ immunda sunt.3 Ne comedatis quidquid abominabile est.
4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,4 Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram,
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram.
6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.6 Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis;
7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.7 de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.8 Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.
9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :9 Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite;
10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.10 quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis.
11 Omnes aves mundas comedite.11 Omnes aves mundas comedite;
12 Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,12 has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,
13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :13 ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
14 et omne corvini generis,14 et omne corvini generis,
15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :15 struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum,
16 herodium ac cygnum, et ibin,16 bubonem ac cycnum et ibin
17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,17 ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem,
18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.18 erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem.
19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.19 Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur.
20 Omne quod mundum est, comedite.20 Omne volatile, quod mundum est, comedite.
21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
21 Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo.
Non coques haedum in lacte matris suae.
22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,22 Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos;
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,24 Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,
25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :25 vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,
26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :26 et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.27 et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum.
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas;
29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.29 venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris.