Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Deuteronomium 14


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :1 בנים אתם ליהוה אלהיכם לא תתגדדו ולא תשימו קרחה בין עיניכם למת
2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.2 כי עם קדוש אתה ליהוה אלהיך ובך בחר יהוה להיות לו לעם סגלה מכל העמים אשר על פני האדמה
3 Ne comedatis quæ immunda sunt.3 לא תאכל כל תועבה
4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,4 זאת הבהמה אשר תאכלו שור שה כשבים ושה עזים
5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.5 איל וצבי ויחמור ואקו ודישן ותאו וזמר
6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.6 וכל בהמה מפרסת פרסה ושסעת שסע שתי פרסות מעלת גרה בבהמה אתה תאכלו
7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chœrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.7 אך את זה לא תאכלו ממעלי הגרה וממפריסי הפרסה השסועה את הגמל ואת הארנבת ואת השפן כי מעלה גרה המה ופרסה לא הפריסו טמאים הם לכם
8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.8 ואת החזיר כי מפריס פרסה הוא ולא גרה טמא הוא לכם מבשרם לא תאכלו ובנבלתם לא תגעו
9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :9 את זה תאכלו מכל אשר במים כל אשר לו סנפיר וקשקשת תאכלו
10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.10 וכל אשר אין לו סנפיר וקשקשת לא תאכלו טמא הוא לכם
11 Omnes aves mundas comedite.11 כל צפור טהרה תאכלו
12 Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,12 וזה אשר לא תאכלו מהם הנשר והפרס והעזניה
13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :13 והראה ואת האיה והדיה למינה
14 et omne corvini generis,14 ואת כל ערב למינו
15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :15 ואת בת היענה ואת התחמס ואת השחף ואת הנץ למינהו
16 herodium ac cygnum, et ibin,16 את הכוס ואת הינשוף והתנשמת
17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,17 והקאת ואת הרחמה ואת השלך
18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.18 והחסידה והאנפה למינה והדוכיפת והעטלף
19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.19 וכל שרץ העוף טמא הוא לכם לא יאכלו
20 Omne quod mundum est, comedite.20 כל עוף טהור תאכלו
21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
21 לא תאכלו כל נבלה לגר אשר בשעריך תתננה ואכלה או מכר לנכרי כי עם קדוש אתה ליהוה אלהיך לא תבשל גדי בחלב אמו
22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,22 עשר תעשר את כל תבואת זרעך היצא השדה שנה שנה
23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.23 ואכלת לפני יהוה אלהיך במקום אשר יבחר לשכן שמו שם מעשר דגנך תירשך ויצהרך ובכרת בקרך וצאנך למען תלמד ליראה את יהוה אלהיך כל הימים
24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,24 וכי ירבה ממך הדרך כי לא תוכל שאתו כי ירחק ממך המקום אשר יבחר יהוה אלהיך לשום שמו שם כי יברכך יהוה אלהיך
25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :25 ונתתה בכסף וצרת הכסף בידך והלכת אל המקום אשר יבחר יהוה אלהיך בו
26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :26 ונתתה הכסף בכל אשר תאוה נפשך בבקר ובצאן וביין ובשכר ובכל אשר תשאלך נפשך ואכלת שם לפני יהוה אלהיך ושמחת אתה וביתך
27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.27 והלוי אשר בשעריך לא תעזבנו כי אין לו חלק ונחלה עמך
28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.28 מקצה שלש שנים תוציא את כל מעשר תבואתך בשנה ההוא והנחת בשעריך
29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.29 ובא הלוי כי אין לו חלק ונחלה עמך והגר והיתום והאלמנה אשר בשעריך ואכלו ושבעו למען יברכך יהוה אלהיך בכל מעשה ידך אשר תעשה