Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 2


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.1 وفي تلك الايام صدر امر من اوغسطس قيصر بان يكتتب كل المسكونة.
2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :2 وهذا الاكتتاب الاول جرى اذ كان كيرينيوس والي سورية.
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.3 فذهب الجميع ليكتتبوا كل واحد الى مدينته.
4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,4 فصعد يوسف ايضا من الجليل من مدينة الناصرة الى اليهودية الى مدينة داود التي تدعى بيت لحم لكونه من بيت داود وعشيرته
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.5 ليكتتب مع مريم امرأته المخطوبة وهي حبلى.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.6 وبينما هما هناك تمّت ايامها لتلد.
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.7 فولدت ابنها البكر وقمطته واضجعته في المذود اذ لم يكن لهما موضع في المنزل
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.8 وكان في تلك الكورة رعاة متبدين يحرسون حراسات الليل على رعيتهم.
9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.9 واذا ملاك الرب وقف بهم ومجد الرب اضاء حولهم فخافوا خوفا عظيما.
10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :10 فقال لهم الملاك لا تخافوا. فها انا ابشركم بفرح عظيم يكون لجميع الشعب.
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.11 انه ولد لكم اليوم في مدينة داود مخلّص هو المسيح الرب.
12 Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.12 وهذه لكم العلامة تجدون طفلا مقمطا مضجعا في مذود.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :13 وظهر بغتة مع الملاك جمهور من الجند السماوي مسبحين الله وقائلين
14 Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
14 المجد لله في الاعالي وعلى الارض السلام وبالناس المسرة
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.15 ولما مضت عنهم الملائكة الى السماء قال الرجال الرعاة بعضهم لبعض لنذهب الآن الى بيت لحم وننظر هذا الامر الواقع الذي اعلمنا به الرب.
16 Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.16 فجاءوا مسرعين ووجدوا مريم ويوسف والطفل مضجعا في المذود.
17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.17 فلما رأوه اخبروا بالكلام الذي قيل لهم عن هذا الصبي.
18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.18 وكل الذين سمعوا تعجبوا مما قيل لهم من الرعاة.
19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.19 واما مريم فكانت تحفظ جميع هذا الكلام متفكرة به في قلبها.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
20 ثم رجع الرعاة وهم يمجدون الله ويسبحونه على كل ما سمعوه ورأوه كما قيل لهم
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.21 ولما تمت ثمانية ايام ليختنوا الصبي سمي يسوع كما تسمى من الملاك قبل ان حبل به في البطن
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,22 ولما تمت ايام تطهيرها حسب شريعة موسى صعدوا به الى اورشليم ليقدموه للرب.
23 sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :23 كما هو مكتوب في ناموس الرب ان كل ذكر فاتح رحم يدعى قدوسا للرب.
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.24 ولكي يقدموا ذبيحة كما قيل في ناموس الرب زوج يمام او فرخي حمام
25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.25 وكان رجل في اورشليم اسمه سمعان. وهذا الرجل كان بارا تقيا ينتظر تعزية اسرائيل والروح القدس كان عليه.
26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.26 وكان قد أوحي اليه بالروح القدس انه لا يرى الموت قبل ان يرى مسيح الرب.
27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,27 فأتى بالروح الى الهيكل. وعندما دخل بالصبي يسوع ابواه ليصنعا له حسب عادة الناموس
28 et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :28 اخذه على ذراعيه وبارك الله وقال
29 Nunc dimittis servum tuum Domine,
secundum verbum tuum in pace :
29 الآن تطلق عبدك يا سيد حسب قولك بسلام.
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
30 لان عينيّ قد ابصرتا خلاصك
31 quod parasti ante faciem omnium populorum :
31 الذي اعددته قدام وجه جميع الشعوب.
32 lumen ad revelationem gentium,
et gloriam plebis tuæ Israël.
32 نور اعلان للامم ومجدا لشعبك اسرائيل.
33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.33 وكان يوسف وامه يتعجبان مما قيل فيه.
34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :34 وباركهما سمعان وقال لمريم امه ها ان هذا قد وضع لسقوط وقيام كثيرين في اسرائيل ولعلامة تقاوم.
35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.35 وانت ايضا يجوز في نفسك سيف. لتعلن افكار من قلوب كثيرة
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.36 وكانت نبية حنة بنت فنوئيل من سبط اشير. وهي متقدمة في ايام كثيرة. قد عاشت مع زوج سبع سنين بعد بكوريتها.
37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.37 وهي ارملة نحو اربعة وثمانين سنة لا تفارق الهيكل عابدة باصوام وطلبات ليلا ونهارا.
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.38 فهي في تلك الساعة وقفت تسبح الرب وتكلمت عنه مع جميع المنتظرين فداء في اورشليم
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
39 ولما اكملوا كل شيء حسب ناموس الرب رجعوا الى الجليل الى مدينتهم الناصرة.
40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.40 وكان الصبي ينمو ويتقوى بالروح ممتلئا حكمة وكانت نعمة الله عليه
41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.41 وكان ابواه يذهبان كل سنة الى اورشليم في عيد الفصح.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,42 ولما كانت له اثنتا عشرة سنة صعدوا الى اورشليم كعادة العيد.
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.43 وبعدما اكملوا الايام بقي عند رجوعهما الصبي يسوع في اورشليم ويوسف وامه لم يعلما.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.44 واذ ظناه بين الرفقة ذهبا مسيرة يوم وكانا يطلبانه بين الاقرباء والمعارف.
45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.45 ولما لم يجداه رجعا الى اورشليم يطلبانه.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.46 وبعد ثلاثة ايام وجداه في الهيكل جالسا في وسط المعلمين يسمعهم ويسألهم.
47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.47 وكل الذين سمعوه بهتوا من فهمه واجوبته.
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.48 فلما ابصراه اندهشا. وقالت له امه يا بنيّ لماذا فعلت بنا هكذا. هوذا ابوك وانا كنا نطلبك معذبين.
49 Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?49 فقال لهما لماذا كنتما تطلبانني ألم تعلما انه ينبغي ان اكون فيما لأبي.
50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.50 فلم يفهما الكلام الذي قاله لهما.
51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.51 ثم نزل معهما وجاء الى الناصرة وكان خاضعا لهما. وكانت امه تحفظ جميع هذه الأمور في قلبها.
52 Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.52 واما يسوع فكان يتقدم في الحكمة والقامة والنعمة عند الله والناس