Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.1 Factum est autem, in diebus il lis exiit edictum a Caesare Au gusto, utdescriberetur universus orbis.
2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :2 Haec descriptio prima facta est praeside SyriaeQuirino.
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.3 Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem.
4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,4 Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatemDavid, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.5 utprofiteretur cum Maria desponsata sibi, uxore praegnante.
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.6 Factum est autem,cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret,
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.7 et peperit filium suumprimogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia nonerat eis locus in deversorio.
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctissupra gregem suum.
9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.9 Et angelus Domini stetit iuxta illos, et claritas Dominicircumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :10 Et dixit illis angelus: “Nolite timere; ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo,
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitateDavid.
12 Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.12 Et hoc vobis signum: invenietis infantem pannis involutum et positumin praesepio ”.
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestislaudantium Deum et dicentium:
14 Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
14 “ Gloria in altissimis Deo,
et super terram pax in hominibus bonae voluntatis ”.
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum, pastores loquebanturad invicem: “ Transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factumest, quod Dominus ostendit nobis ”.
16 Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.16 Et venerunt festinantes et inveneruntMariam et Ioseph et infantem positum in praesepio.
17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.17 Videntes autem notumfecerunt verbum, quod dictum erat illis de puero hoc.
18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.18 Et omnes, quiaudierunt, mirati sunt de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.19 Mariaautem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quaeaudierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur, vocatum est nomeneius Iesus, quod vocatum est ab angelo, priusquam in utero conciperetur.
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,22 Et postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis,tulerunt illum in Hierosolymam, ut sisterent Domino,
23 sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :23 sicut scriptum est inlege Domini: “ Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur ”,
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturumaut duos pullos columbarum.
25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.25 Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus ettimoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum;
26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi priusvideret Christum Domini.
27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,27 Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerentpuerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
28 et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
29 Nunc dimittis servum tuum Domine,
secundum verbum tuum in pace :
29 “ Nunc dimittis servum tuum, Domine,
secundum verbum tuum in pace,
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
30 quia viderunt oculi mei
salutare tuum,
31 quod parasti ante faciem omnium populorum :
31 quod parasti
ante faciem omnium populorum,
32 lumen ad revelationem gentium,
et gloriam plebis tuæ Israël.
32 lumen ad revelationem gentium
et gloriam plebis tuae Israel ”.
33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.33 Et erat pater eius et mater mirantes super his, quae dicebantur de illo.
34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :34 Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: “ Ecce positus esthic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cuicontradicetur
35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.35 — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelenturex multis cordibus cogitationes ”.
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Haec processerat indiebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua;
37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.37 et haecvidua usque ad annos octoginta quattuor, quae non discedebat de templo, ieiuniiset obsecrationibus serviens nocte ac die.
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.38 Et haec ipsa hora superveniensconfitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionemIerusalem.
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam incivitatem suam Nazareth.
40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.40 Puer autem crescebat et confortabatur plenussapientia; et gratia Dei erat super illum.
41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.41 Et ibant parentes eius per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschae.
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinemdiei festi,
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus inIerusalem, et non cognoverunt parentes eius.
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.44 Existimantes autem illum esse incomitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos;
45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.45 etnon invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.46 Et factum est,post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientemillos et interrogantem eos;
47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.47 stupebant autem omnes, qui eum audiebant, superprudentia et responsis eius.
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.48 Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: “ Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentesquaerebamus te ”.
49 Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?49 Et ait ad illos: “ Quid est quod me quaerebatis?Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? ”.
50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.50 Et ipsinon intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.51 Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eiusconservabat omnia verba in corde suo.
52 Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.52 Et Iesus proficiebat sapientia etaetate et gratia apud Deum et homines.