Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lucas 2


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Cæsare Augusto ut describeretur universus orbis.1 ויהי בימים ההם ותצא דת מאת הקיסר אוגוסטוס לספר את כל ישבי תבל
2 Hæc descriptio prima facta est a præside Syriæ Cyrino :2 וזה המפקד היה הראשון בהיות קוריניוס שליט בסוריא
3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.3 וילכו כלם להתפקד איש לעירו
4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,4 ויעל גם יוסף מן הגליל מעיר נצרת אל יהודה לעיר דוד הנקראה בית לחם כי היה מבית דוד וממשפחתו
5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante.5 להתפקד עם מרים המארשה לו והיא הרה
6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.6 ויהי בהיותם שם וימלאו ימיה ללדת
7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.7 ותלד את בנה הבכור ותחתלהו ותשכיבהו באבוס כי לא היה להם מקום במלון
8 Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.8 ורעים היו בארץ ההיא לנים בשדה ושמרים את משמרות הלילה בעדרם
9 Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.9 והנה מלאך יהוה נצב עליהם וכבוד יהוה הופיע עליהם מסביב וייראו יראה גדולה
10 Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :10 ויאמר אליהם המלאך אל תיראו כי הנני מבשר אתכם שמחה גדולה אשר תהיה לכל העם
11 quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.11 כי היום ילד לכם בעיר דוד מושיע אשר הוא המשיח האדון
12 Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in præsepio.12 וזה לכם האות תמצאון ילד מחתל ומנח באבוס
13 Et subito facta est cum angelo multitudo militiæ cælestis laudantium Deum, et dicentium :13 ויהי פתאם אצל המלאך המון צבא השמים והם משבחים את האלהים ואמרים
14 Gloria in altissimis Deo,
et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
14 כבוד במרומים לאלהים ובארץ שלום בבני אדם רצונו
15 Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in cælum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.15 ויהי כאשר עלו מעליהם המלאכים השמימה ויאמרו הרעים איש אל רעהו נעברה נא עד בית לחם ונראה המעשה הזה אשר הודיענו יהוה
16 Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.16 וימהרו לבוא וימצאו את מרים ואת יוסף ואת הילד שכב באבוס
17 Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.17 ויראו וישמיעו את הדבר הנאמר אליהם על הגער הזה
18 Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quæ dicta erant a pastoribus ad ipsos.18 וכל השמעים תמהו על הדברים אשר דברו אליהם הרעים
19 Maria autem conservabat omnia verba hæc, conferens in corde suo.19 ומרים שמרה את הדברים האלה ותחשבם בלבה
20 Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quæ audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
20 וישובו הרעים מהללים ומשבחים את האלהים על כל אשר שמעו וראו כפי אשר נאמר אליהם
21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.21 ויהי במלאת לנער שמנה ימים וימול ויקרא שמו ישוע כשם אשר קרא לו המלאך בטרם הרה בבטן
22 Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,22 וימלאו ימי טהרה לפי תורת משה ויעלהו לירושלים להעמידו לפני יהוה
23 sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :23 כאשר כתוב בתורת יהוה כל זכר פטר רחם יקרא קדש ליהוה
24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.24 ולתת קרבן כאמור בתורת יהוה שתי תרים או שני בני יונה
25 Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.25 והנה איש היה בירושלים ושמו שמעון והוא איש צדיק וחסיד מחכה לנחמת ישראל ורוח הקדש היה עליו
26 Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.26 ולו נגלה ברוח הקדש כי לא יראה מות עד ראותו את משיח יהוה
27 Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,27 ויבא ברוח אל המקדש ויהי כאשר הביאו הוריו את הנער ישוע לעשות עליו כמשפט התורה
28 et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :28 ויקחהו על זרעותיו ויברך את האלהים ויאמר
29 Nunc dimittis servum tuum Domine,
secundum verbum tuum in pace :
29 עתה תפטר את עבדך כדברך אדני בשלום
30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
30 כי ראו עיני את ישועתך
31 quod parasti ante faciem omnium populorum :
31 אשר הכינות לפני כל העמים
32 lumen ad revelationem gentium,
et gloriam plebis tuæ Israël.
32 אור לגלות עיני הגוים ותפארת ישראל עמך
33 Et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo.33 ויוסף ואמו תמהים על הדברים הנאמרים עליו
34 Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :34 ויברך אותם שמעון ויאמר אל מרים אמו הנה זה מוסד לנפילה ולתקומה לרבים בישראל ולאות מריבה
35 et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.35 וגם בנפשך תחתר חרב למען תגלינה מחשבות לבב רבים
36 Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.36 ותהי שם חנה אשה נביאה בת פנואל משבט אשר והיא באה בימים וחיתה עם בעלה שבע שנים אחרי בתוליה
37 Et hæc vidua usque ad annos octoginta quatuor : quæ non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.37 והיא אלמנה כארבע ושמנים שנה ולא משה מן המקדש ובצום ובתחנונים עבדה את האלהים לילה ויום
38 Et hæc, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.38 ותקם בשעה ההיא ותגש להדות ליהוה ותדבר עליו באזני כל המחכים לגאלה בירושלים
39 Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
39 ויכלו את הכל כפי תורת יהוה וישובו הגלילה אל נצרת עירם
40 Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.40 ויגדל הנער ויחזק ברוח וימלא חכמה וחסד אלהים עמו
41 Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschæ.41 ועלו הוריו ירושלים שנה בשנה לחג הפסח
42 Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,42 ויהי בהיותו בן שתים עשרה שנה ויעלו ירושלים כמשפט החג
43 consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.43 וימלאו את הימים וישובו ויותר ישוע הנער בירושלים ויוסף ואמו לא ידעו
44 Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.44 ויחשבו כי עם חבל הארחים הוא וילכו כדרך יום ויבקשהו בין הקרובים והמידעים
45 Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.45 ולא מצאהו וישבו ירושלים לבקשו
46 Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.46 ויהי אחרי שלשת ימים וימצאהו במקדש ישב בתוך המורים שמע אליהם ושאל אתם
47 Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.47 וכל השמעים אליו השתוממו על שכלו ועל תשובתיו
48 Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te.48 ויהי כראותם אתו ויחרדו ותאמר אליו אמו בני מדוע ככה עשית לנו הנה אביך ואנכי בעצבת לב בקשנוך
49 Et ait ad illos : Quid est quod me quærebatis ? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse ?49 ויאמר אליהם למה זה בקשתם אתי הלא ידעתם כי עלי להיות באשר לאבי
50 Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.50 והם לא הבינו את הדבר אשר דבר אליהם
51 Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo.51 וירד אתם ויבא אל נצרת ויכנע להם ואמו שמרה בלבה את כל הדברים האלה
52 Et Jesus proficiebat sapientia, et ætate, et gratia apud Deum et homines.52 וישוע הלך וגדל בחכמה ומקומה ובחן עם אלהים ועם אנשים