Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Matthæum 25


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.1 حينئذ يشبه ملكوت السموات عشر عذارى اخذن مصابيحهن وخرجن للقاء العريس.
2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :2 وكان خمس منهنّ حكيمات وخمس جاهلات.
3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :3 اما الجاهلات فاخذن مصابيحهن ولم ياخذن معهن زيتا.
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.4 واما الحكيمات فاخذن زيتا في آنيتهن مع مصابيحهن.
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.5 وفيما ابطأ العريس نعسن جميعهن ونمن.
6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.6 ففي نصف الليل صار صراخ هوذا العريس مقبل فاخرجن للقائه.
7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.7 فقامت جميع اولئك العذارى واصلحن مصابيحهن.
8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.8 فقالت الجاهلات للحكيمات اعطيننا من زيتكن فان مصابيحنا تنطفئ.
9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.9 فاجابت الحكيمات قائلات لعله لا يكفي لنا ولكنّ بل اذهبن الى الباعة وابتعن لكنّ.
10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.10 وفيما هنّ ذاهبات ليبتعن جاء العريس والمستعدات دخلن معه الى العرس وأغلق الباب.
11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.11 اخيرا جاءت بقية العذارى ايضا قائلات يا سيد يا سيد افتح لنا.
12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.12 فاجاب وقال الحق اقول لكن اني ما اعرفكنّ.
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
13 فاسهروا اذا لانكم لا تعرفون اليوم ولا الساعة التي يأتي فيها ابن الانسان
14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.14 وكأنما انسان مسافر دعا عبيده وسلمهم امواله.
15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.15 فاعطى واحدا خمس وزنات وآخر وزنتين وآخر وزنة. كل واحد على قدر طاقته. وسافر للوقت.
16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.16 فمضى الذي اخذ الخمس وزنات وتاجر بها فربح خمس وزنات أخر.
17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.17 وهكذا الذي اخذ الوزنتين ربح ايضا وزنتين أخريين.
18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.18 واما الذي اخذ الوزنة فمضى وحفر في الارض واخفى فضة سيده.
19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.19 وبعد زمان طويل أتى سيد اولئك العبيد وحاسبهم.
20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.20 فجاء الذي اخذ الخمس وزنات وقدم خمس وزنات أخر قائلا يا سيد خمس وزنات سلمتني. هوذا خمس وزنات أخر ربحتها فوقها.
21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.21 فقال له سيده نعمّا ايها العبد الصالح والامين كنت امينا في القليل فاقيمك على الكثير. ادخل الى فرح سيدك.
22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.22 ثم جاء الذي اخذ الوزنتين وقال يا سيد وزنتين سلمتني. هوذا وزنتان أخريان ربحتهما فوقهما.
23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.23 قال له سيده نعمّا ايها العبد الصالح والامين. كنت امينا في القليل فاقيمك على الكثير. ادخل الى فرح سيدك.
24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :24 ثم جاء ايضا الذي اخذ الوزنة الواحدة وقال. يا سيد عرفت انك انسان قاس تحصد حيث لم تزرع وتجمع حيث لم تبذر.
25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.25 فخفت ومضيت واخفيت وزنتك في الارض. هوذا الذي لك.
26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :26 فاجاب سيده وقال له ايها العبد الشرير والكسلان عرفت اني احصد حيث لم ازرع واجمع من حيث لم ابذر.
27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.27 فكان ينبغي ان تضع فضتي عند الصيارفة. فعند مجيئي كنت آخذ الذي لي مع ربا.
28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :28 فخذوا منه الوزنة واعطوها للذي له العشر وزنات.
29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.29 لان كل من له يعطى فيزداد ومن ليس له فالذي عنده يؤخذ منه.
30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
30 والعبد البطال اطرحوه الى الظلمة الخارجية. هناك يكون البكاء وصرير الاسنان
31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :31 ومتى جاء ابن الانسان في مجده وجميع الملائكة القديسين معه فحينئذ يجلس على كرسي مجده.
32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :32 ويجتمع امامه جميع الشعوب فيميّز بعضهم من بعض كما يميّز الراعي الخراف من الجداء.
33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.33 فيقيم الخراف عن يمينه والجداء عن اليسار.
34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :34 ثم يقول الملك للذين عن يمينه تعالوا يا مباركي ابي رثوا الملكوت المعد لكم منذ تأسيس العالم.
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :35 لاني جعت فاطعمتموني. عطشت فسقيتموني. كنت غريبا فآويتموني.
36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.36 عريانا فكسيتموني. مريضا فزرتموني. محبوسا فأتيتم اليّ.
37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?37 فيجيبه الابرار حينئذ قائلين. يا رب متى رأيناك جائعا فاطعمناك. او عطشانا فسقيناك.
38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?38 ومتى رأيناك غريبا فآويناك. او عريانا فكسوناك.
39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?39 ومتى رأيناك مريضا او محبوسا فأتينا اليك.
40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.40 فيجيب الملك ويقول لهم الحق اقول لكم بما انكم فعلتموه باحد اخوتي هؤلاء الاصاغر فبي فعلتم
41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :41 ثم يقول ايضا للذين عن اليسار اذهبوا عني يا ملاعين الى النار الابدية المعدة لابليس وملائكته.
42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :42 لاني جعت فلم تطعموني. عطشت فلم تسقوني.
43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.43 كنت غريبا فلم تأووني. عريانا فلم تكسوني. مريضا ومحبوسا فلم تزوروني.
44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?44 حينئذ يجيبونه هم ايضا قائلين يا رب متى رأيناك جائعا او عطشانا او غريبا او عريانا او مريضا او محبوسا ولم نخدمك.
45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.45 فيجيبهم قائلا الحق اقول لكم بما انكم لم تفعلوه باحد هؤلاء الاصاغر فبي لم تفعلوا.
46 Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.46 فيمضي هؤلاء الى عذاب ابدي والابرار الى حياة ابدية