Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Matthæum 25


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.1 אז תדמה מלכות השמים לעשר עלמות אשר לקחו את נרותיהן ותצאנה לקראת החתן
2 Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :2 חמש מהן היו חכמות וחמש כסילות
3 sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :3 הכסילות לקחו את הנרות ולא לקחו עמהן שמן
4 prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.4 והחכמות לקחו שמן בכליהן ואת נרותיהן
5 Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.5 וכאשר בשש החתן לבוא ותנמנה כלן ותרדמנה
6 Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.6 ויהי בחצות הלילה ותהי צוחה הנה החתן צאינה לקראתו
7 Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.7 אז התעוררו כל העלמות ההן ותיטבנה את נרותיהן
8 Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.8 ותאמרנה הכסילות אל החכמות תנה לנו משמנכן כי יכבו נרותינו
9 Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.9 ותענינה החכמות לאמר לא כן פן יחסר לנו ולכן כי אם לכנה אל המוכרים וקנינה לכן
10 Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.10 ויהי בעת לכתן לקנות ויבוא החתן והנכנות ללכת באו אתו אל החתנה ותסגר הדלת
11 Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.11 ואחרי כן באו גם שאר העלמות ותאמרנה אדנינו אדנינו פתח לנו
12 At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.12 ויען ויאמר אמן אמר אני לכן לא ידעתי אתכן
13 Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
13 לכן שקדו כי אינכם יודעים את היום ואת השעה אשר יבא בה בן האדם
14 Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.14 כי כמו איש נסע למרחוק אשר קרא אל עבדיו וימסר להם את רכושו
15 Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.15 ויתן לזה חמש ככרים ולזה שתים ולזה אחת לכל איש ואיש כפי ערכו וימהר ויסע משם
16 Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.16 וילך האיש הלקח חמש ככרים ויסחר בהן ויעש לו חמש ככרים אחרות
17 Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.17 וכן הלקח שתים גם הוא הרויח שתים אחרות
18 Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.18 אך לקח האחת הלך ויחפר באדמה ויטמן את כסף אדניו
19 Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.19 ואחרי ימים רבים בא אדוני העבדים ההם ויעש חשבון עמהם
20 Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.20 ויגש הלקח חמש הככרים ויבא חמש ככרים אחרות לאמר אדני חמש ככרים מסרת לי הנה חמש ככרים אחרות הרוחתי בהן
21 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.21 ויאמר אליו אדניו כן העבד הטוב והנאמן כי במעט נאמן היית ועל הרבה אפקידך בוא אל שמחת אדניך
22 Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.22 ויגש גם לקח הככרים ויאמר אדני ככרים מסרת לי הנה ככרים הרוחתי בהן
23 Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.23 ויאמר אליו אדניו היטבת העבד הטוב והנאמן במזער נאמן היית ועל הרבה אפקידך בוא אל שמחת אדניך
24 Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :24 ויגש גם הלקח את הככר האחת ויאמר אדני ידעתיך כי איש קשה אתה קצר באשר לא זרעת וכנס מאשר לא פזרת
25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.25 ואירא ואלך ואטמן את ככרך באדמה ועתה הא לך את אשר לך
26 Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :26 ויען אדניו ויאמר אליו העבד הרע והעצל אתה ידעת כי קצר אנכי באשר לא זרעתי וכנס מאשר לא פזרתי
27 oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.27 לכן היה עליך לתת את כספי לשלחנים ואני בבואי הייתי לקח את אשר לי בתרבית
28 Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :28 על כן שאו ממנו את הככר ותנו אל האיש אשר לו עשר הככרים
29 omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.29 כי כל איש אשר יש לו ינתן לו ויעדיף והאיש אשר אין לו גם את אשר לו יקח ממנו
30 Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
30 ואת עבד הבליעל השליכו אל החשך החיצון שם תהיה היללה וחרק השנים
31 Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :31 והיה כי יבוא בן האדם בכבודו וכל המלאכים הקדשים עמו וישב על כסא כבודו
32 et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :32 ונאספו לפניו כל הגוים והפריד בינותם כאשר יפריד הרעה את הכבשים מן העתודים
33 et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.33 והציב את הכבשים לימינו ואת העתודים לשמאלו
34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :34 אז יאמר המלך אל הנצבים לימינו באו ברוכי אבי ורשו את המלכות המוכנה לכם למן הוסד העולם
35 esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :35 כי רעב הייתי ותאכילני צמא הייתי ותשקוני גר הייתי ותאספוני
36 nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.36 ערום ותכסוני חולה ותבקרוני במשמר הייתי ותבאו אלי
37 Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?37 וענו הצדיקים ואמרו אדנינו מתי ראינוך רעב ונכלכלך או צמא ונשקה אותך
38 quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?38 ומתי ראינוך גר ונאספך או ערם ונכסך
39 aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?39 ומתי ראינוך חולה או במשמר ונבא אליך
40 Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.40 והמלך יענה ויאמר אליהם אמן אמר אני לכם מה שעשיתם לאחד מאחי הצעירים האלה לי עשיתם
41 Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :41 ואז יאמר גם אל הנצבים לשמאלו לכו מעלי אתם הארורים אל אש עולם המוכנה לשטן ולמלאכיו
42 esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :42 כי רעב הייתי ולא האכלתם אותי צמא הייתי ולא השקיתם אותי
43 hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.43 גר הייתי ולא אספתם אותי ערום ולא כסיתם אותי חולה ובמשמר ולא בקרתם אותי
44 Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?44 וענו גם הם ואמרו אדנינו מתי ראינוך רעב או צמא או גר או ערום או חולה או במשמר ולא שרתנוך
45 Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.45 אז יענה אתם לאמר אמן אמר אני לכם מה שלא עשיתם לאחד מן הצעירים האלה גם לי לא עשיתם
46 Et ibunt hi in supplicium æternum : justi autem in vitam æternam.46 וילכו אלה למעצבת עולם והצדיקים לחיי עולם