Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Sapientia 7


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus,
et ex genere terreni illius qui prior factus est :
et in ventre matris figuratus sum caro ;
1 Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus
et ex genere terreni illius, qui prior factus est,
et in ventre matris figuratus sum caro;
2 decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine :
ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
2 decem mensium tempore coagulatus in sanguine
ex semine viri et delectamento somni conveniente.
3 Et ego natus accepi communem aërem,
et in similiter factam decidi terram,
et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
3 Et ego natus traxi communem aerem
et decidi in terram, quae omnia similiter patitur,
prima voce simili omnibus pariter plorans.
4 In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
4 In involumentis nutritus sum et curis;
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
5 nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium.
6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam,
et similis exitus.
6 Unus autem introitus est omnibus ad vitam,
et similis exitus.
7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus ;
et invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ :
7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus;
et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae.
8 et præposui illam regnis et sedibus,
et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
8 Praeposui illam regnis et sedibus
et divitias nihil esse duxi in comparatione illius;
9 Nec comparavi illi lapidem pretiosum,
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,
et tamquam lutum æstimabitur argentum in conspectu illius.
9 nec comparavi illi lapidem pretiosum,
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua,
et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.
10 Super salutem et speciem dilexi illam,
et proposui pro luce habere illam,
quoniam inextinguibile est lumen illius.
10 Super salutem et speciem dilexi illam
et proposui pro luce habere illam,
quoniam inexstinguibile est lumen illius.
11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,
et innumerabilis honestas per manus illius ;
11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa,
innumerabiles divitiae in manibus illius,
12 et lætatus sum in omnibus,
quoniam antecedebat me ista sapientia,
et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
12 et laetatus sum in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista,
et ignorabam quoniam horum omnium mater est;
13 Quam sine fictione didici,
et sine invidia communico,
et honestatem illius non abscondo.
13 quam sine fictione didici et sine invidia communico;
divitias illius non abscondo.
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus ;
quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiæ Dei,
propter disciplinæ dona commendati.
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus;
quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt
propter disciplinae dona commendati.
15 Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia,
et præsumere digna horum quæ mihi dantur :
quoniam ipse sapientiæ dux est,
et sapientium emendator.
15 Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam
et sentire digna horum, quae mihi data sunt,
quoniam ipse sapientiae dux est
et sapientium emendator;
16 In manu enim illius et nos et sermones nostri,
et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
16 in manu enim illius et nos et sermones nostri
et omnis sapientia et operum scientia.
17 Ipse enim dedit mihi horum quæ sunt scientiam veram,
ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
17 Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram,
ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum,
18 initium, et consummationem, et medietatem temporum,
vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
18 initium et consummationem et medietatem temporum,
vicissitudinum permutationes et commutationes temporum,
19 anni cursus, et stellarum dispositiones,
19 anni cursus et stellarum dispositiones,
20 naturas animalium, et iras bestiarum,
vim ventorum, et cogitationes hominum,
differentias virgultorum, et virtutes radicum.
20 naturas animalium et iras bestiarum,
vim spirituum et cogitationes hominum,
differentias virgultorum et virtutes radicum.
21 Et quæcumque sunt absconsa et improvisa didici :
omnium enim artifex docuit me sapientia.
21 Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici;
omnium enim artifex docuit me sapientia.
22 Est enim in illa spiritus intelligentiæ,
sanctus, unicus, multiplex, subtilis,
disertus, mobilis, incoinquinatus, certus,
suavis, amans bonum, acutus,
quem nihil vetat, benefaciens,
22 Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus,
unicus, multiplex, subtilis,
mobilis, perspicuus, incoinquinatus,
lucidus, innocens, amans bonum, acutus,
23 humanus, benignus, stabilis, certus, securus,
omnem habens virtutem, omnia prospiciens,
et qui capiat omnes spiritus,
intelligibilis, mundus, subtilis.
23 quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus,
stabilis, certus, securus,
omnem habens virtutem, omnia prospiciens
et penetrans omnes spiritus
intellegibiles, mundos, subtilissimos.
24 Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia :
attingit autem ubique propter suam munditiam.
24 Omni enim motu mobilior est sapientia;
pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam.
25 Vapor est enim virtutis Dei,
et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera,
et ideo nihil inquinatum in eam incurrit :
25 Halitus est enim virtutis Dei
et emanatio claritatis Omnipotentis sincera;
ideo nihil inquinatum in eam incurrit:
26 candor est enim lucis æternæ,
et speculum sine macula Dei majestatis,
et imago bonitatis illius.
26 candor est enim lucis aeternae
et speculum sine macula Dei potentiae
et imago bonitatis illius.
27 Et cum sit una, omnia potest ;
et in se permanens omnia innovat :
et per nationes in animas sanctas se transfert ;
amicos Dei et prophetas constituit.
27 Et, cum sit una, omnia potest;
et in se permanens, omnia innovat
et per generationes in animas sanctas se transferens
amicos Dei et prophetas constituit.
28 Neminem enim diligit Deus,
nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
28 Nihil enim diligit Deus,
nisi eum, qui cum sapientia inhabitat.
29 Est enim hæc speciosior sole,
et super omnem dispositionem stellarum :
luci comparata, invenitur prior.
29 Est enim haec speciosior sole
et super omnem dispositionem stellarum;
luci comparata invenitur splendidior:
30 Illi enim succedit nox ;
sapientiam autem non vincit malitia.
30 illi enim succedit nox,
sapientiam autem non vincit malitia.