Sapientia 2
12345678910111213141516171819
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte : Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. | 1 Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “ Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. |
2 Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum : | 2 Quia ex tempore nati sumus et post hoc erimus, tamquam non fuerimus, quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla in motu cordis nostri; |
3 qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër ; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata. | 3 qua exstincta, cinis fiet corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. |
4 Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum. | 4 Et nomen nostrum oblivioni tradetur per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur, quae fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata. |
5 Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri : quoniam consignata est, et nemo revertitur. | 5 Umbrae enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri, quoniam consignata est, et nemo revertitur. |
6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. | 6 Venite ergo, et fruamur bonis, quae sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute sollicite. |
7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis. | 7 Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis verni; |
8 Coronemus nos rosis antequam marcescant ; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra : | 8 coronemus nos calycibus rosarum, antequam marcescant, |
9 nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors. | 9 nullum pratum exsors sit luxuriae nostrae; ubique relinquamus signa laetitiae, quoniam haec est pars nostra, et haec est sors. |
10 Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis : | 10 Opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis. |
11 sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. | 11 Sit autem fortitudo nostra lex iustitiae; quod enim infirmum est, inutile invenitur. |
12 Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ. | 12 Circumveniamus ergo iustum, quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et improperat nobis peccata legis et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. |
13 Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat. | 13 Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat. |
14 Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum. | 14 Factus est nobis in accusationem cogitationum nostrarum; gravis est nobis etiam ad videndum, |
15 Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus. | 15 quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatae sunt viae eius. |
16 Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum. | 16 Tamquam scoria aestimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis; beata dicit novissima iustorum et gloriatur patrem se habere Deum. |
17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius. | 17 Videamus ergo, si sermones illius veri sint, et tentemus, quae in exitu eius erunt: |
18 Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. | 18 si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. |
19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius. | 19 Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus modestiam eius et probemus patientiam illius; |
20 Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. | 20 morte turpissima condemnemus eum: erit enim ei visitatio ex sermonibus illius ”. |
21 Hæc cogitaverunt, et erraverunt : excæcavit enim illos malitia eorum. | 21 Haec cogitaverunt et erraverunt; excaecavit enim illos malitia eorum, |
22 Et nescierunt sacramenta Dei : neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. | 22 et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum. |
23 Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum. | 23 Quoniam Deus creavit hominem in incorruptibilitate et imaginem similitudinis suae fecit illum; |
24 Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum : | 24 invidia autem Diaboli mors introivit in orbem terrarum; experiuntur autem illam, qui sunt ex parte illius. |
25 imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. |