Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Iudith 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tunc miserunt legatos suos universarum urbium ac provinciarum reges ac principes, Syriæ scilicet Mesopotamiæ, et Syriæ Sobal, et Libyæ, atque Ciliciæ : qui venientes ad Holofernem, dixerunt :1 Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes:
2 Desinat indignatio tua circa nos : melius est enim ut viventes serviamus Nabuchodonosor regi magno, et subditi simus tibi, quam morientes cum interitu nostro ipsi servitutis nostræ damna patiamur.2 “ Ecce nospueri Nabuchodonosor regis magni adstamus coram te; utere nobis, quemadmodumplacet faciei tuae.
3 Omnis civitas nostra, omnisque possessio, omnes montes, et colles, et campi, et armenta boum, gregesque ovium, et caprarum, equorumque et camelorum, et universæ facultates nostræ atque familiæ, in conspectu tuo sunt :3 Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campusfrumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant antefaciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi.
4 sint omnia nostra sub lege tua.4 Ecce et civitates nostrae et, quiinhabitant in eis, servi tui sunt; veniens occurre eis, sicut est bonum inoculis tuis ”.
5 Nos, et filii nostri, servi tui sumus.5 Et venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundumverba haec.
6 Veni nobis pacificus dominus, et utere servitio nostro, sicut placuerit tibi.6 Et descendit ad maritimam ipse et virtus eius et custodivitcivitates excelsas et accepit ex eis in auxilium viros electos.
7 Tunc descendit de montibus cum equitibus in virtute magna, et obtinuit omnem civitatem, et omnem inhabitantem terram.7 Et exceperunteum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis.
8 De universis autem urbibus assumpsit sibi auxiliarios viros fortes, et electos ad bellum.8 Etdestruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deosterrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omneslinguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum.
9 Tantusque metus provinciis illis incubuit, ut universarum urbium habitatores principes et honorati simul cum populis exirent obviam venienti,9 Et venit contra faciemEsdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae,
10 excipientes eum cum coronis et lampadibus, ducentes choros in tympanis et tibiis.10 et castraposuerunt inter Gabaa et Scytharum civitatem. Et erat ibi mensem dierum, utcolligeret omnia utensilia virtutis suae.
11 Nec ista tamen facientes, ferocitatem ejus pectoris mitigare potuerunt :
12 nam et civitates eorum destruxit, et lucos eorum excidit.
13 Præceperat enim illi Nabuchodonosor rex, ut omnes deos terræ exterminaret, videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subjugari.
14 Pertransiens autem Syriam Sobal, et omnem Apameam, omnemque Mesopotamiam, venit ad Idumæos in terram Gabaa,
15 accepitque civitates eorum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus diebus adunari præcepit universum exercitum virtutis suæ.