Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Thobis 5


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tunc respondit Tobias patri suo, et dixit : Omnia quæcumque præcepisti mihi faciam, pater.1 Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: “ Omnia, quaecumque mihipraecepisti, pater, faciam.
2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro : ille me nescit, et ego eum ignoro : quod signum dabo ei ? sed neque viam per quam pergatur illuc aliquando cognovi.2 Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere abillo? Neque ille me novit, neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut mecognoscat et credat et det mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam,novi, ut eam illuc ”.
3 Tunc pater suus respondit illi, et dixit : Chirographum quidem illius penes me habeo : quod dum illi ostenderis, statim restituet.3 Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: “Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duaspartes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nuncanni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc,fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem,donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo ”.
4 Sed perge nunc, et inquire tibi aliquem fidelem virum, qui eat tecum salva mercede sua, ut dum adhuc vivo, recipias eam.4 Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberetnotitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illumangelum Dei esse.
5 Tunc egressus Tobias, invenit juvenem splendidum stantem præcinctum, et quasi paratum ad ambulandum.5 Et dixit illi: “ Unde es, iuvenis? ”. Et dixit illi: “Ex filiis Israel fratribus tuis et veni huc, ut operer ”. Et dixit illiThobias: “ Nosti viam, quae ducit in Mediam? ”.
6 Et ignorans quod angelus Dei esset, salutavit eum, et dixit : Unde te habemus, bone juvenis ?6 Et ille dixit: “ Utique,aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam inMediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae,et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte etEcbatana in medio campo ”.
7 At ille respondit : Ex filiis Israël. Et Tobias dixit ei : Nosti viam quæ ducit in regionem Medorum ?7 Et dixit illi Thobias: “ Sustine me, iuvenis,donec intrans patri meo nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, etdabo tibi mercedem tuam ”.
8 Cui respondit : Novi : et omnia itinera ejus frequenter ambulavi, et mansi apud Gabelum fratrem nostrum, qui moratur in Rages civitate Medorum, quæ posita est in monte Ecbatanis.8 Et dixit illi: “ Ecce sustineo; tantum nolitardare ”.
9 Cui Tobias ait : Sustine me obsecro, donec hæc ipsa nuntiem patri meo.9 Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: “Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum ”.Et dixit illi: “ Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex quatribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili ”.
10 Tunc ingressus Tobias, indicavit universa hæc patri suo. Super quæ admiratus pater, rogavit ut introiret ad eum.10 Et exivit Thobias etvocavit illum et dixit ei: “ Iuvenis, pater te rogat ”. Et introivit ad eum,et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: “ Gaudium tibi magnum sit!”. Et respondens Thobi dixit illi: “Quid mihi adhuc gaudium est? Homo suminutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicutmortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominumaudio et ipsos non video ”. Et dixit ei: “ Forti esto animo; in proximo est,ut a Deo cureris. Forti animo esto! ”. Et respondit illi Thobi: “ Thobiasfilius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Etdabo tibi mercedem tuam, frater ”. Et dixit illi: “ Potero ire cum illo,quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes camposeius et montes et omnes commeatus scio ”.
11 Ingressus itaque salutavit eum, et dixit : Gaudium tibi sit semper.11 Et dixit ei: “ Frater, ex quapatria es et ex qua tribu? Narra mihi, frater ”.
12 Et ait Tobias : Quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen cæli non video ?12 Et ille dixit: “ Quidtibi necesse est tribus? ”. Et dixit ei: “ Volo scire ex veritate cuius siset nomen tuum ”.
13 Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris.13 Et dixit: “ Ego sum Azarias Ananiae magni filius, exfratribus tuis ”.
14 Dixit itaque illi Tobias : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages civitatem Medorum ? et cum redieris, restituam tibi mercedem tuam.14 Et dixit illi Thobi: “ Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris,frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et degenere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; etipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt.Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias! ”.
15 Et dixit ei angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te.15 Etdixit ei: “ Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam diurnam et, quaecumquenecessaria sunt tibi et filio meo, similiter; et vade cum illo,
16 Cui Tobias respondit : Rogo te, indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu.16 et adiciamtibi ad mercedem ”.
17 Cui Raphaël angelus dixit : Genus quæris mercenarii, an ipsum mercenarium qui cum filio tuo eat ?17 Et dixit illi: “ Ibo cum illo, ne timueris; salviibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est ”. Et dixit ei: “Benedictio sit tibi, frater! ”. Et vocavit filium suum et dixit illi: “Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caeloest, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comiteturvos cum sanitate, fili! ”.
Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixitilli Thobi: “ Vade sanus! ”.
18 sed ne forte sollicitum te reddam, ego sum Azarias Ananiæ magni filius.18 Et lacrimata est mater illius et dixitThobi: “ Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae etipse intrat et exit coram nobis?
19 Et Tobias respondit : Ex magno genere es tu. Sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum.19 Pecunia ne adveniat pecuniae, sedpurgamentum sit filii nostri.
20 Dixit autem illi angelus : Ego sanum ducam, et sanum tibi reducam filium tuum.20 Quomodo datum est nos a Domino vivere, hocsufficiebat nobis ”.
21 Respondens autem Tobias, ait : Bene ambuletis, et sit Deus in itinere vestro, et angelus ejus comitetur vobiscum.
21 Et dixit illi: “ Noli computare; salvus ibit filiusnoster et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa die, quavenerit ad te sanus. Ne computaveris, ne timueris de illis, soror.
22 Tunc paratis omnibus quæ erant in via portanda, fecit Tobias vale patri suo et matri suæ, et ambulaverunt ambo simul.22 Angelusenim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via illius, et revertetur sanus ”.
23 Cumque profecti essent, cœpit mater ejus flere, et dicere : Baculum senectutis nostræ tulisti, et transmisisti a nobis.
24 Numquam fuisset ipsa pecunia, pro qua misisti eum :
25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra, ut divitias computaremus hoc, quod videbamus filium nostrum.
26 Dixitque ei Tobias : Noli flere : salvus perveniet filius noster, et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt illum.
27 Credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei, et bene disponat omnia quæ circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
28 Ad hanc vocem cessavit mater ejus flere, et tacuit.