Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Thobis 4


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset, vocavit ad se Tobiam filium suum,1 In illa die rememoratus est Thobi pecuniae, quam com mendaverat Gabael inRages Mediae.
2 dixitque ei : Audi, fili mi, verba oris mei, et ea in corde tuo quasi fundamentum construe.2 Et dixit in corde suo: “ Ecce ego postulavi mortem. Quid nonvoco Thobiam filium meum et indicabo illi de hac pecunia, quam commendavi,antequam moriar? ”.
3 Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli : et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus :3 Et vocavit Thobiam filium suum, et venit ad illum; etdixit illi: “ Fili, cum mortuus fuero, sepeli me diligenter et honorem habematri tuae et noli derelinquere illam omnibus diebus vitae suae et fac, quodbonum est in conspectu eius, et noli contristare spiritum eius in ullo.
4 memor enim esse debes, quæ et quanta pericula passa sit propter te in utero suo.4 Memoresto eius, fili, quoniam multa pericula vidit propter te in utero. Cum mortuafuerit, sepeli illam iuxta me in uno sepulcro.
5 Cum autem et ipsa compleverit tempus vitæ suæ, sepelias eam circa me.5 Et omnibus diebus tuis, fili,Dominum in mente habe et noli velle peccare et praeterire praecepta illius.Iustitiam fac omnibus diebus vitae tuae et noli ire in vias iniquitatis,
6 Omnibus autem diebus vitæ tuæ in mente habeto Deum : et cave ne aliquando peccato consentias, et prætermittas præcepta Domini Dei nostri.6 quoniam, agente te veritatem, prospera erunt itinera in operibus tuis et inomnibus, qui faciunt iustitiam.
7 Ex substantia tua fac eleemosynam, et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini.7 Ex substantia tua, fili, fac eleemosynam etnoli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ne a te avertatur facies Dei.
8 Quomodo potueris, ita esto misericors.8 Quomodo habueris, fili, secundum multitudinem fac ex ipsis eleemosynam. Si tibifuerit largior substantia, plus ex illa fac eleemosynam. Si exiguum habueris,secundum exiguum ne timueris facere eleemosynam:
9 Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude.9 praemium enim bonum reponistibi in diem necessitatis,
10 Præmium enim bonum tibi thesaurizas in die necessitatis :10 quoniam eleemosyna a morte liberat et non sinitire in tenebras.
11 quoniam eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.11 Munus enim bonum est eleemosyna omnibus, qui faciunt illamcoram Excelso.
12 Fiducia magna erit coram summo Deo, eleemosyna omnibus facientibus eam.12 Attende tibi, fili, ab omni fornicatione. Uxorem primum accipeex semine parentum tuorum et noli sumere uxorem alienam, quae non est ex tribupatris tui, quoniam filii prophetarum sumus: Noe et Abraham et Isaac et Iacobpatres nostri a saeculo. Rememorare, fili, quoniam hi omnes acceperunt uxores exsemine patrum suorum et benedicti sunt in filiis suis, et semen illorumpossidebit hereditatem terrae.
13 Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione, et præter uxorem tuam numquam patiaris crimen scire.13 Et tu, fili, dilige fratres tuos et noli fastidire in corde tuo a fratribustuis et a filiis et filiabus populi tui, ut accipias uxorem ex illis, quoniam infastidio perditio et inconstantia magna est, et in nugacitate diminutio etexiguitas magna est. Nugacitas enim mater est famis.
14 Superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas : in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio.14 Merces omnis hominis,quicumque penes te operatus fuerit, non maneat penes te, sed redde ei statim, etmerces tua non minorabitur; si servieris Deo in veritate, reddetur tibi. Attendetibi, fili, in omnibus operibus tuis et esto sapiens in omnibus sermonibus tuis
15 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non remaneat.15 et, quod oderis, nemini feceris. Noli bibere vinum in ebrietatem, et noncomitetur te ebrietas in via tua.
16 Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias.16 De pane tuo communica esurienti et devestimentis tuis nudis; ex omnibus, quaecumque tibi abundaverint, faceleemosynam, et non invideat oculus tuus, cum facis eleemosynam.
17 Panem tuum cum esurientibus et egenis comede, et de vestimentis tuis nudos tege.17 Frange panemtuum et effunde vinum tuum super sepulcra iustorum et noli dare peccatoribus.
18 Panem tuum et vinum tuum super sepulturam justi constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus.18 Consilium ab omni sapiente inquire et noli contemnere omne consilium utile.
19 Consilium semper a sapiente perquire.19 Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, etomnes semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habentconsilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enimvoluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos deorsum.Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo.
20 Omni tempore benedic Deum : et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.20 Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta argenti Gabael filioGabriae in Rages Mediae.
21 Indico etiam tibi, fili mi, dedisse me decem talenta argenti, dum adhuc infantulus esses, Gabelo, in Rages civitate Medorum, et chirographum ejus apud me habeo :21 Noli vereri, fili, quia pauperem vitam gessimus.Habes multa bona, si timueris Deum et recesseris ab omni peccato et bene egerisin conspectu Domini Dei tui ”.
22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias, et recipias ab eo supra memoratum pondus argenti, et restituas ei chirographum suum.
23 Noli timere, fili mi : pauperem quidem vitam gerimus, sed multa bona habebimus si timuerimus Deum, et recesserimus ab omni peccato, et fecerimus bene.