Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 11


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.1 Congregatus est igitur omnis Israel ad David in Hebron dicens: “ Os tuum sumus et caro tua.
2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.2 Heri quoque et nudiustertius, cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israel; tibi enim dixit Dominus Deus tuus: “Tu pasces populum meum Israel et tu eris princeps super eum” ”.
3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
3 Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
4 Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.4 Abiit quoque David et omnis Israel in Ierusalem, haec est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae.
5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,5 Dixeruntque, qui habitabant in Iebus, ad David: “ Non ingredieris huc ”. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David;
6 dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.6 dixitque: “ Omnis, qui percusserit Iebusaeum, in primis erit princeps et dux ”. Ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps.
7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.8 Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis instauravit.
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.10 Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel;
11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.11 et iste numerus robustorum David: Iesbaam filius Hachamon filius Hachamonitis princeps inter triginta; iste levavit hastam suam super trecentos, quos occidit impetu uno.
12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.12 Et post eum Eleazar filius Dodo Ahohites, qui erat inter tres potentes;
13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.13 iste fuit cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium. Et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.14 Hic stetit in medio agri et defendit eum; cumque percussisset Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim.
16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.16 Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem;
17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !17 desideravit igitur David et dixit: “ O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta! ”.
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat in porta, et attulerunt ad David, ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino
19 dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.19 dicens: “ Avertat a me Deus meus, ut hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam, quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam ”. Et ob hanc causam noluit bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,20 Abisai quoque frater Ioab; ipse erat princeps inter triginta et ipse levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, et ipse erat inter tres nominatus,
21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.21 inter triginta duplici honore eminens et princeps eorum; verumtamen usque ad tres non pervenerat.
22 Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.22 Banaias filius Ioiadae vir robustissimus, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel; ipse percussit duos Ariel de Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.23 Et ipse percussit virum Aegyptium, cuius statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium; descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam, quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
24 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,24 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, qui erat inter tres robustos nominatus,
25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
25 inter triginta primus; verumtamen ad tres usque non pervenerat, posuit autem eum David super satellites suos.
26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,26 Porro fortissimi in exercitu: Asael frater Ioab et Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites,27 Sammoth Harodites, Elica Harodites, Heles Phalonites,
28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,28 Hira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,31 Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin, Banaia Pharathonites,
32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.32 Hurai de tor rentibus Gaas, Abiel Arbathites,
33 Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,33 Azmaveth Bahurimites, Eliaba Saalbonites,
34 Ahiam filius Sachar Ararites,34 Asem Gezonites, Ionathan filius Sage Ararites,
35 Eliphal filius Ur,35 Ahiam filius Sachar Ararites, Eliphal filius Ur,
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,37 Hesro de Carmel, Naarai filius Azbai,
38 Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,38 Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
40 Ira Jethræus, Gareb Jethræus,40 Hira Iethraeus, Gareb Iethraeus,
41 Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,41 Urias Hetthaeus, Zabad filius Oholai,
42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta;
43 Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,43 Hanan filius Maacha et Iosaphat Matthanites,
44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,44 Ozia Astharothites, Sama et Iehiel filii Hotham Aroerites,
45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,45 Iedihel filius Semri et Ioha frater eius Thosaites,
46 Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.46 Eliel Mahumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites,
47 Eliel et Obed et Iasiel de Soba.