Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Paralipomenon I 11


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.1 ויקבצו כל ישראל אל דויד חברונה לאמר הנה עצמך ובשרך אנחנו
2 Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.2 גם תמול גם שלשום גם בהיות שאול מלך אתה המוציא והמביא את ישראל ויאמר יהוה אלהיך לך אתה תרעה את עמי את ישראל ואתה תהיה נגיד על עמי ישראל
3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
3 ויבאו כל זקני ישראל אל המלך חברונה ויכרת להם דויד ברית בחברון לפני יהוה וימשחו את דויד למלך על ישראל כדבר יהוה ביד שמואל
4 Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : hæc est Jebus, ubi erant Jebusæi habitatores terræ.4 וילך דויד וכל ישראל ירושלם היא יבוס ושם היבוסי ישבי הארץ
5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,5 ויאמרו ישבי יבוס לדויד לא תבוא הנה וילכד דויד את מצדת ציון היא עיר דויד
6 dixitque : Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.6 ויאמר דויד כל מכה יבוסי בראשונה יהיה לראש ולשר ויעל בראשונה יואב בן צרויה ויהי לראש
7 Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.7 וישב דויד במצד על כן קראו לו עיר דויד
8 Ædificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.8 ויבן העיר מסביב מן המלוא ועד הסביב ויואב יחיה את שאר העיר
9 Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
9 וילך דויד הלוך וגדול ויהוה צבאות עמו
10 Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.10 ואלה ראשי הגבורים אשר לדויד המתחזקים עמו במלכותו עם כל ישראל להמליכו כדבר יהוה על ישראל
11 Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.11 ואלה מספר הגברים אשר לדויד ישבעם בן חכמוני ראש השלושים הוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל בפעם אחת
12 Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.12 ואחריו אלעזר בן דודו האחוחי הוא בשלושה הגברים
13 Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in prælium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.13 הוא היה עם דויד בפס דמים והפלשתים נאספו שם למלחמה ותהי חלקת השדה מלאה שעורים והעם נסו מפני פלשתים
14 Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthæos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.14 ויתיצבו בתוך החלקה ויצילוה ויכו את פלשתים ויושע יהוה תשועה גדולה
15 Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.15 וירדו שלושה מן השלושים ראש על הצר אל דויד אל מערת עדלם ומחנה פלשתים חנה בעמק רפאים
16 Porro David erat in præsidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.16 ודויד אז במצודה ונציב פלשתים אז בבית לחם
17 Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quæ est in porta !17 ויתאו דויד ויאמר מי ישקני מים מבור בית לחם אשר בשער
18 Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quæ erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,18 ויבקעו השלשה במחנה פלשתים וישאבו מים מבור בית לחם אשר בשער וישאו ויבאו אל דויד ולא אבה דויד לשתותם וינסך אתם ליהוה
19 dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : hæc fecerunt tres robustissimi.19 ויאמר חלילה לי מאלהי מעשות זאת הדם האנשים האלה אשתה בנפשותם כי בנפשותם הביאום ולא אבה לשתותם אלה עשו שלשת הגבורים
20 Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,20 ואבשי אחי יואב הוא היה ראש השלושה והוא עורר את חניתו על שלש מאות חלל ולא שם בשלושה
21 et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.21 מן השלושה בשנים נכבד ויהי להם לשר ועד השלושה לא בא
22 Banaias filius Jojadæ viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.22 בניה בן יהוידע בן איש חיל רב פעלים מן קבצאל הוא הכה את שני אריאל מואב והוא ירד והכה את הארי בתוך הבור ביום השלג
23 Et ipse percussit virum ægyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.23 והוא הכה את האיש המצרי איש מדה חמש באמה וביד המצרי חנית כמנור ארגים וירד אליו בשבט ויגזל את החנית מיד המצרי ויהרגהו בחניתו
24 Hæc fecit Banaias filius Jojadæ, qui erat inter tres robustos nominatissimus,24 אלה עשה בניהו בן יהוידע ולו שם בשלושה הגברים
25 inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
25 מן השלושים הנו נכבד הוא ואל השלושה לא בא וישימהו דויד על משמעתו
26 Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,26 וגבורי החילים עשה אל אחי יואב אלחנן בן דודו מבית לחם
27 Sammoth Arorites, Helles Pharonites,27 שמות ההרורי חלץ הפלוני
28 Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,28 עירא בן עקש התקועי אביעזר הענתותי
29 Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,29 סבכי החשתי עילי האחוחי
30 Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,30 מהרי הנטפתי חלד בן בענה הנטופתי
31 Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,31 איתי בן ריבי מגבעת בני בנימן בניה הפרעתני
32 Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.32 חורי מנחלי געש אביאל הערבתי
33 Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,33 עזמות הבחרומי אליחבא השעלבני
34 Ahiam filius Sachar Ararites,34 בני השם הגזוני יונתן בן שגה ההררי
35 Eliphal filius Ur,35 אחיאם בן שכר ההררי אליפל בן אור
36 Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,36 חפר המכרתי אחיה הפלני
37 Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,37 חצרו הכרמלי נערי בן אזבי
38 Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,38 יואל אחי נתן מבחר בן הגרי
39 Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,39 צלק העמוני נחרי הברתי נשא כלי יואב בן צרויה
40 Ira Jethræus, Gareb Jethræus,40 עירא היתרי גרב היתרי
41 Urias Hethæus, Zabad filius Oholi,41 אוריה החתי זבד בן אחלי
42 Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :42 עדינא בן שיזא הראובני ראש לראובני ועליו שלושים
43 Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,43 חנן בן מעכה ויושפט המתני
44 Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,44 עזיא העשתרתי שמע ויעואל בני חותם הערערי
45 Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,45 ידיעאל בן שמרי ויחא אחיו התיצי
46 Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.46 אליאל המחוים ויריבי ויושויה בני אלנעם ויתמה המואבי
47 אליאל ועובד ויעשיאל המצביה