Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Lettera ai Colossesi (كولوسي) 3


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 فان كنتم قد قمتم مع المسيح فاطلبوا ما فوق حيث المسيح جالس عن يمين الله.1 Igitur, si consurrexistis cum Christo : quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
2 اهتموا بما فوق لا بما على الارض.2 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.
3 لانكم قد متم وحياتكم مستترة مع المسيح في الله.3 Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
4 متى اظهر المسيح حياتنا فحينئذ تظهرون انتم ايضا معه في المجد4 Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5 فاميتوا اعضاءكم التي على الارض الزنى النجاسة الهوى الشهوة الرديّة الطمع الذي هو عبادة الاوثان5 Mortificate ergo membra vestra, quæ sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus :
6 الامور التي من اجلها يأتي غضب الله على ابناء المعصية6 propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis :
7 الذين بينهم انتم ايضا سلكتم قبلا حين كنتم تعيشون فيها.7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8 واما الآن فاطرحوا عنكم انتم ايضا الكل الغضب السخط الخبث التجديف الكلام القبيح من افواهكم.8 Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
9 لا تكذبوا بعضكم على بعض اذ خلعتم الانسان العتيق مع اعماله9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
10 ولبستم الجديد الذي يتجدد للمعرفة حسب صورة خالقه10 et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
11 حيث ليس يوناني ويهودي ختان وغرلة بربري وسكيثي عبد حر بل المسيح الكل وفي الكل11 ubi non est gentilis et Judæus, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
12 فالبسوا كمختاري الله القديسين المحبوبين احشاء رأفات ولطفا وتواضعا ووداعة وطول اناة12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
13 محتملين بعضكم بعضا ومسامحين بعضكم بعضا ان كان لاحد على احد شكوى. كما غفر لكم المسيح هكذا انتم ايضا.13 supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
14 وعلى جميع هذه البسوا المحبة التي هي رباط الكمال14 Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
15 وليملك في قلوبكم سلام الله الذي اليه دعيتم في جسد واحد. وكونوا شاكرين15 et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
16 لتسكن فيكم كلمة المسيح بغنى وانتم بكل حكمة معلّمون ومنذرون بعضكم بعضا بمزامير وتسابيح واغاني روحية بنعمة مترنمين في قلوبكم للرب16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
17 وكل ما عملتم بقول او فعل فاعملوا الكل باسم الرب يسوع شاكرين الله والآب به17 Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
18 ايتها النساء اخضعن لرجالكنّ كما يليق في الرب.18 Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
19 ايها الرجال احبوا نساءكم ولا تكونوا قساة عليهنّ19 Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
20 ايها الاولاد اطيعوا والديكم في كل شيء لان هذا مرضي في الرب20 Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
21 ايها الآباء لا تغيضوا اولادكم لئلا يفشلوا.21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
22 ايها العبيد اطيعوا في كل شيء سادتكم حسب الجسد لا بخدمة العين كمن يرضي الناس بل ببساطة القلب خائفين الرب.22 Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
23 وكل ما فعلتم فاعملوا من القلب كما للرب ليس للناس23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
24 عالمين انكم من الرب ستأخذون جزاء الميراث. لانكم تخدمون الرب المسيح.24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
25 واما الظالم فسينال ما ظلم به وليس محاباة25 Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.