Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 32


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 וישבתו שלשת האנשים האלה מענות את איוב כי הוא צדיק בעיניו1 Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
2 ויחר אף אליהוא בן ברכאל הבוזי ממשפחת רם באיוב חרה אפו על צדקו נפשו מאלהים2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
3 ובשלשת רעיו חרה אפו על אשר לא מצאו מענה וירשיעו את איוב3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
4 ואליהו חכה את איוב בדברים כי זקנים המה ממנו לימים4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
5 וירא אליהוא כי אין מענה בפי שלשת האנשים ויחר אפו5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
6 ויען אליהוא בן ברכאל הבוזי ויאמר צעיר אני לימים ואתם ישישים על כן זחלתי ואירא מחות דעי אתכם6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.
7 אמרתי ימים ידברו ורב שנים ידיעו חכמה7 Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,
et annorum multitudo doceret sapientiam.
8 אכן רוח היא באנוש ונשמת שדי תבינם8 Sed, ut video, spiritus est in hominibus,
et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
9 לא רבים יחכמו וזקנים יבינו משפט9 Non sunt longævi sapientes,
nec senes intelligunt judicium.
10 לכן אמרתי שמעה לי אחוה דעי אף אני10 Ideo dicam : Audite me :
ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
11 הן הוחלתי לדבריכם אזין עד תבונתיכם עד תחקרון מלין11 Expectavi enim sermones vestros ;
audivi prudentiam vestram,
donec disceptaremini sermonibus ;
12 ועדיכם אתבונן והנה אין לאיוב מוכיח עונה אמריו מכם12 et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :
sed, ut video, non est qui possit arguere Job,
et respondere ex vobis sermonibus ejus.
13 פן תאמרו מצאנו חכמה אל ידפנו לא איש13 Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :
Deus projecit eum, non homo.
14 ולא ערך אלי מלין ובאמריכם לא אשיבנו14 Nihil locutus est mihi :
et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
15 חתו לא ענו עוד העתיקו מהם מלים15 Extimuerunt, nec responderunt ultra,
abstuleruntque a se eloquia.
16 והוחלתי כי לא ידברו כי עמדו לא ענו עוד16 Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :
steterunt, nec ultra responderunt :
17 אענה אף אני חלקי אחוה דעי אף אני17 respondebo et ego partem meam,
et ostendam scientiam meam.
18 כי מלתי מלים הציקתני רוח בטני18 Plenus sum enim sermonibus,
et coarctat me spiritus uteri mei.
19 הנה בטני כיין לא יפתח כאבות חדשים יבקע19 En venter meus quasi mustum absque spiraculo,
quod lagunculas novas disrumpit.
20 אדברה וירוח לי אפתח שפתי ואענה20 Loquar, et respirabo paululum :
aperiam labia mea, et respondebo.
21 אל נא אשא פני איש ואל אדם לא אכנה21 Non accipiam personam viri,
et Deum homini non æquabo.
22 כי לא ידעתי אכנה כמעט ישאני עשני22 Nescio enim quamdiu subsistam,
et si post modicum tollat me factor meus.