Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 29


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויסף איוב שאת משלו ויאמר1 Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit:
2 מי יתנני כירחי קדם כימי אלוה ישמרני2 “ Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos,
secundum dies, quibus Deus custodiebat me?
3 בהלו נרו עלי ראשי לאורו אלך חשך3 Quando splendebat lucerna eius super caput meum,
et ad lumen eius ambulabam in tenebris.
4 כאשר הייתי בימי חרפי בסוד אלוה עלי אהלי4 Sicut fui in diebus adulescentiae meae,
quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo,
5 בעוד שדי עמדי סביבותי נערי5 quando erat Omnipotens mecum,
et in circuitu meo pueri mei,
6 ברחץ הליכי בחמה וצור יצוק עמדי פלגי שמן6 quando lavabam pedes meos lacte,
et petra fundebat mihi rivos olei.
7 בצאתי שער עלי קרת ברחוב אכין מושבי7 Quando procedebam ad portam civitatis
et in platea parabam cathedram mihi,
8 ראוני נערים ונחבאו וישישים קמו עמדו8 videbant me iuvenes et abscondebantur,
et senes assurgentes stabant.
9 שרים עצרו במלים וכף ישימו לפיהם9 Principes cessabant loqui
et digitum superponebant ori suo.
10 קול נגידים נחבאו ולשונם לחכם דבקה10 Vocem suam cohibebant duces,
et lingua eorum palato suo adhaerebat.
11 כי אזן שמעה ותאשרני ועין ראתה ותעידני11 Auris audiens beatificabat me,
et oculus videns testimonium reddebat mihi,
12 כי אמלט עני משוע ויתום ולא עזר לו12 eo quod liberassem pauperem vociferantem
et pupillum, cui non esset adiutor.
13 ברכת אבד עלי תבא ולב אלמנה ארנן13 Benedictio perituri super me veniebat,
et cor viduae iubilare feci.
14 צדק לבשתי וילבשני כמעיל וצניף משפטי14 Iustitia indutus sum et vestivi me,
sicut vestimento et diademate, iudicio meo.
15 עינים הייתי לעור ורגלים לפסח אני15 Oculus fui caeco
et pes claudo;
16 אב אנכי לאביונים ורב לא ידעתי אחקרהו16 pater eram pauperum
et causam viri ignoti diligentissime investigabam.
17 ואשברה מתלעות עול ומשניו אשליך טרף17 Conterebam molas iniqui
et de dentibus illius auferebam praedam.
18 ואמר עם קני אגוע וכחול ארבה ימים18 Dicebamque: In nidulo meo moriar
et sicut palma multiplicabo dies.
19 שרשי פתוח אלי מים וטל ילין בקצירי19 Radix mea aperta est secus aquas,
et ros morabitur in ramis meis.
20 כבודי חדש עמדי וקשתי בידי תחליף20 Gloria mea semper innovabitur,
et arcus meus in manu mea instaurabitur.
21 לי שמעו ויחלו וידמו למו עצתי21 Qui me audiebant, blandiebantur
et intenti tacebant ad consilium meum.
22 אחרי דברי לא ישנו ועלימו תטף מלתי22 Verbis meis addere nihil audebant,
et super illos stillabat eloquium meum.
23 ויחלו כמטר לי ופיהם פערו למלקוש23 Exspectabant me sicut pluviam
et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
24 אשחק אלהם לא יאמינו ואור פני לא יפילון24 Si quando ridebam ad eos, non credebant,
et lux vultus mei non cadebat in terram.
25 אבחר דרכם ואשב ראש ואשכון כמלך בגדוד כאשר אבלים ינחם25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus;
cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu,
eram tamen maerentium consolator.