Giobbe (ايوب) 29
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
SMITH VAN DYKE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 وعاد ايوب ينطق بمثله فقال | 1 Addidit quoque Iob assumens parabolam suam et di xit: |
2 يا ليتني كما في الشهور السالفة وكالايام التي حفظني الله فيها | 2 “ Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me? |
3 حين اضاء سراجه على راسي وبنوره سلكت الظلمة. | 3 Quando splendebat lucerna eius super caput meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris. |
4 كما كنت في ايام خريفي ورضا الله على خيمتي | 4 Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo, |
5 والقدير بعد معي وحولي غلماني | 5 quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei, |
6 اذ غسلت خطواتي باللبن والصخر سكب لي جداول زيت | 6 quando lavabam pedes meos lacte, et petra fundebat mihi rivos olei. |
7 حين كنت اخرج الى الباب في القرية واهيّئ في الساحة مجلسي. | 7 Quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabam cathedram mihi, |
8 رآني الغلمان فاختبأوا والاشياخ قاموا ووقفوا. | 8 videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant. |
9 العظماء امسكوا عن الكلام ووضعوا ايديهم على افواههم. | 9 Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo. |
10 صوت الشرفاء اختفى ولصقت ألسنتهم باحناكهم. | 10 Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum palato suo adhaerebat. |
11 لان الاذن سمعت فطوّبتني والعين رأت فشهدت لي. | 11 Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi, |
12 لاني انقذت المسكين المستغيث واليتيم ولا معين له. | 12 eo quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum, cui non esset adiutor. |
13 بركة الهالك حلت عليّ وجعلت قلب الارملة يسرّ. | 13 Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae iubilare feci. |
14 لبست البر فكساني. كجبّة وعمامة كان عدلي. | 14 Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio meo. |
15 كنت عيونا للعمي وارجلا للعرج. | 15 Oculus fui caeco et pes claudo; |
16 اب انا للفقراء ودعوى لم اعرفها فحصت عنها. | 16 pater eram pauperum et causam viri ignoti diligentissime investigabam. |
17 هشمت اضراس الظالم ومن بين اسنانه خطفت الفريسة. | 17 Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam. |
18 فقلت اني في وكري اسلم الروح ومثل السمندل اكثر اياما. | 18 Dicebamque: In nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies. |
19 أصلي كان منبسطا الى المياه والطل بات على اغصاني. | 19 Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis. |
20 كرامتي بقيت حديثة عندي وقوسي تجددت في يدي. | 20 Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur. |
21 لي سمعوا وانتظروا ونصتوا عند مشورتي. | 21 Qui me audiebant, blandiebantur et intenti tacebant ad consilium meum. |
22 بعد كلامي لم يثنّوا وقولي قطر عليهم. | 22 Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum. |
23 وانتظروني مثل المطر وفغروا افواههم كما للمطر المتأخر. | 23 Exspectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum. |
24 ان ضحكت عليم لم يصدقوا ونور وجهي لم يعبسوا. | 24 Si quando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in terram. |
25 كنت اختار طريقهم واجلس راسا واسكن كملك في جيش كمن يعزي النائحين | 25 Si voluissem ire ad eos, sedebam primus; cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. |