Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 6


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 בני אם ערבת לרעך תקעת לזר כפיך1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam;
2 נוקשת באמרי פיך נלכדת באמרי פיך2 illaqueatus es verbis oris tui
et captus propriis sermonibus.
3 עשה זאת אפוא בני והנצל כי באת בכף רעך לך התרפס ורהב רעיך3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manum proximi tui;
discurre, prosternere, insta amico tuo.
4 אל תתן שנה לעיניך ותנומה לעפעפיך4 Ne dederis somnum oculis tuis
nec palpebris tuis dormitationem.
5 הנצל כצבי מיד וכצפור מיד יקוש5 Eruere quasi dammula de rete,
et quasi avis de manu aucupis.
6 לך אל נמלה עצל ראה דרכיה וחכם6 Vade ad formicam, o piger,
et considera vias eius et disce sapientiam.
7 אשר אין לה קצין שטר ומשל7 Quae, cum non habeat ducem
nec praeceptorem nec principem,
8 תכין בקיץ לחמה אגרה בקציר מאכלה8 parat in aestate cibum sibi
et congregat in messe, quod comedat.
9 עד מתי עצל תשכב מתי תקום משנתך9 Usquequo, piger, dormies?
Quando consurges e somno tuo?
10 מעט שנות מעט תנומות מעט חבק ידים לשכב10 Paululum dormis, paululum dormitas,
paululum conseres manus, ut dormias;
11 ובא כמהלך ראשך ומחסרך כאיש מגן11 et veniet tibi quasi viator egestas,
et pauperies quasi vir armatus.
12 אדם בליעל איש און הולך עקשות פה12 Homo iniquus, vir inutilis,
graditur ore perverso;
13 קרץ בעינו מלל ברגלו מרה באצבעתיו13 annuit oculis, terit pede,
digito loquitur.
14 תהפכות בלבו חרש רע בכל עת מדנים ישלח14 Prava in corde suo machinatur,
malum in omni tempore, iurgia seminat.
15 על כן פתאם יבוא אידו פתע ישבר ואין מרפא15 Ideo extemplo veniet perditio sua,
et subito conteretur nec habebit medicinam.
16 שש הנה שנא יהוה ושבע תועבות נפשו16 Sex sunt, quae odit Dominus,
et septem detestatur anima eius:
17 עינים רמות לשון שקר וידים שפכות דם נקי17 oculos sublimes, linguam mendacem,
manus effundentes innoxium sanguinem,
18 לב חרש מחשבות און רגלים ממהרות לרוץ לרעה18 cor machinans cogitationes pravas,
pedes veloces ad currendum in malum,
19 יפיח כזבים עד שקר ומשלח מדנים בין אחים19 proferentem mendacia, testem fallacem
et eum, qui seminat inter fratres discordias.
20 נצר בני מצות אביך ואל תטש תורת אמך20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui
et ne reicias legem matris tuae;
21 קשרם על לבך תמיד ענדם על גרגרתך21 liga ea in corde tuo iugiter
et circumda gutturi tuo.
22 בהתהלכך תנחה אתך בשכבך תשמר עליך והקיצות היא תשיחך22 Cum ambulaveris, dirigent te,
cum dormieris, custodient te
et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
23 כי נר מצוה ותורה אור ודרך חיים תוכחות מוסר23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux,
et via vitae increpatio disciplinae,
24 לשמרך מאשת רע מחלקת לשון נכריה24 ut custodiant te a muliere mala
et a blanda lingua extraneae;
25 אל תחמד יפיה בלבבך ואל תקחך בעפעפיה25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum,
nec capiaris nutibus illius:
26 כי בעד אשה זונה עד ככר לחם ואשת איש נפש יקרה תצוד26 pretium enim scorti vix est torta panis,
mulier autem viri pretiosam animam capit.
27 היחתה איש אש בחיקו ובגדיו לא תשרפנה27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,
et vestimenta illius non ardebunt?
28 אם יהלך איש על הגחלים ורגליו לא תכוינה28 Aut ambulare super prunas,
et non comburentur plantae eius?
29 כן הבא אל אשת רעהו לא ינקה כל הנגע בה29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui;
non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
30 לא יבוזו לגנב כי יגנוב למלא נפשו כי ירעב30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit,
ut esurientem impleat animam.
31 ונמצא ישלם שבעתים את כל הון ביתו יתן31 Deprehensus quoque reddet septuplum
et omnem substantiam domus suae tradet.
32 נאף אשה חסר לב משחית נפשו הוא יעשנה32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est;
perdet animam suam, qui hoc fecerit.
33 נגע וקלון ימצא וחרפתו לא תמחה33 Plagam et ignominiam congregat sibi,
et opprobrium illius non delebitur.
34 כי קנאה חמת גבר ולא יחמול ביום נקם34 Quia zelus est furor viri,
et non parcet in die vindictae
35 לא ישא פני כל כפר ולא יאבה כי תרבה שחד35 nec accipiet personam tuam in piaculum
nec suscipiet dona plurima.