Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 29


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 איש תוכחות מקשה ערף פתע ישבר ואין מרפא1 Viro qui corripientem dura cervice contemnit,
repentinus ei superveniet interitus,
et eum sanitas non sequetur.
2 ברבות צדיקים ישמח העם ובמשל רשע יאנח עם2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;
cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3 איש אהב חכמה ישמח אביו ורעה זונות יאבד הון3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;
qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4 מלך במשפט יעמיד ארץ ואיש תרומות יהרסנה4 Rex justus erigit terram ;
vir avarus destruet eam.
5 גבר מחליק על רעהו רשת פורש על פעמיו5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus ejus.
6 בפשע איש רע מוקש וצדיק ירון ושמח6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,
et justus laudabit atque gaudebit.
7 ידע צדיק דין דלים רשע לא יבין דעת7 Novit justus causam pauperum ;
impius ignorat scientiam.
8 אנשי לצון יפיחו קריה וחכמים ישיבו אף8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;
sapientes vero avertunt furorem.
9 איש חכם נשפט את איש אויל ורגז ושחק ואין נחת9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,
sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10 אנשי דמים ישנאו תם וישרים יבקשו נפשו10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;
justi autem quærunt animam ejus.
11 כל רוחו יוציא כסיל וחכם באחור ישבחנה11 Totum spiritum suum profert stultus ;
sapiens differt, et reservat in posterum.
12 משל מקשיב על דבר שקר כל משרתיו רשעים12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios.
13 רש ואיש תככים נפגשו מאיר עיני שניהם יהוה13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :
utriusque illuminator est Dominus.
14 מלך שופט באמת דלים כסאו לעד יכון14 Rex qui judicat in veritate pauperes,
thronus ejus in æternum firmabitur.
15 שבט ותוכחת יתן חכמה ונער משלח מביש אמו15 Virga atque correptio tribuit sapientiam ;
puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
16 ברבות רשעים ירבה פשע וצדיקים במפלתם יראו16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et justi ruinas eorum videbunt.
17 יסר בנך ויניחך ויתן מעדנים לנפשך17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,
et dabit delicias animæ tuæ.
18 באין חזון יפרע עם ושמר תורה אשרהו18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;
qui vero custodit legem beatus est.
19 בדברים לא יוסר עבד כי יבין ואין מענה19 Servus verbis non potest erudiri,
quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
20 חזית איש אץ בדבריו תקוה לכסיל ממנו20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ?
stultitia magis speranda est quam illius correptio.
21 מפנק מנער עבדו ואחריתו יהיה מנון21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum
postea sentiet eum contumacem.
22 איש אף יגרה מדון ובעל חמה רב פשע22 Vir iracundus provocat rixas,
et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
23 גאות אדם תשפילנו ושפל רוח יתמך כבוד23 Superbum sequitur humilitas,
et humilem spiritu suscipiet gloria.
24 חולק עם גנב שונא נפשו אלה ישמע ולא יגיד24 Qui cum fure participat odit animam suam ;
adjurantem audit, et non indicat.
25 חרדת אדם יתן מוקש ובוטח ביהוה ישגב25 Qui timet hominem cito corruet ;
qui sperat in Domino sublevabitur.
26 רבים מבקשים פני מושל ומיהוה משפט איש26 Multi requirunt faciem principis,
et judicium a Domino egreditur singulorum.
27 תועבת צדיקים איש עול ותועבת רשע ישר דרך27 Abominantur justi virum impium,
et abominantur impii eos qui in recta sunt via.
Verbum custodiens filius
extra perditionem erit.