Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 12
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 אהב מוסר אהב דעת ושנא תוכחת בער | 1 Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est. |
2 טוב יפיק רצון מיהוה ואיש מזמות ירשיע | 2 Qui bonus est, hauriet gratiam a Domino, virum autem versutum ipse condemnabit. |
3 לא יכון אדם ברשע ושרש צדיקים בל ימוט | 3 Non roborabitur homo ex impietate, et radix iustorum non commovebitur. |
4 אשת חיל עטרת בעלה וכרקב בעצמותיו מבישה | 4 Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta. |
5 מחשבות צדיקים משפט תחבלות רשעים מרמה | 5 Cogitationes iustorum iudicia, et consilia impiorum fraudulentia. |
6 דברי רשעים ארב דם ופי ישרים יצילם | 6 Verba impiorum insidiantur sanguini, os iustorum liberabit eos. |
7 הפוך רשעים ואינם ובית צדיקים יעמד | 7 Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit. |
8 לפי שכלו יהלל איש ונעוה לב יהיה לבוז | 8 Ad doctrinam suam laudabitur vir; qui autem perversus corde est, patebit contemptui. |
9 טוב נקלה ועבד לו ממתכבד וחסר לחם | 9 Melior est pauper, qui ministrat sibi, quam gloriosus et indigens pane. |
10 יודע צדיק נפש בהמתו ורחמי רשעים אכזרי | 10 Curat iustus iumentorum suorum animas, viscera autem impiorum crudelia. |
11 עבד אדמתו ישבע לחם ומרדף ריקים חסר לב | 11 Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est. |
12 חמד רשע מצוד רעים ושרש צדיקים יתן | 12 Desiderat impius laqueum pessimorum, radix autem iustorum proficiet. |
13 בפשע שפתים מוקש רע ויצא מצרה צדיק | 13 Propter peccata labiorum irretitur malus, effugiet autem iustus de angustia. |
14 מפרי פי איש ישבע טוב וגמול ידי אדם ישוב לו | 14 De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei. |
15 דרך אויל ישר בעיניו ושמע לעצה חכם | 15 Via stulti recta in oculis eius; qui autem sapiens est, audit consilia. |
16 אויל ביום יודע כעסו וכסה קלון ערום | 16 Fatuus statim indicat iram suam, dissimulat autem iniuriam callidus. |
17 יפיח אמונה יגיד צדק ועד שקרים מרמה | 17 Qui spirat veritatem, index iustitiae est, testis autem mendax, fraudulentiae. |
18 יש בוטה כמדקרות חרב ולשון חכמים מרפא | 18 Est qui temere loquitur et quasi gladio pungit, lingua autem sapientium sanitas est. |
19 שפת אמת תכון לעד ועד ארגיעה לשון שקר | 19 Labium veritatis firmum erit in perpetuum, ad momentum autem lingua mendacii. |
20 מרמה בלב חרשי רע וליעצי שלום שמחה | 20 Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium. |
21 לא יאנה לצדיק כל און ורשעים מלאו רע | 21 Nulla calamitas obveniet iusto, impii autem replebuntur malo. |
22 תועבת יהוה שפתי שקר ועשי אמונה רצונו | 22 Abominatio est Domino labia mendacia, qui autem fideliter agunt, placent ei. |
23 אדם ערום כסה דעת ולב כסילים יקרא אולת | 23 Homo versutus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam. |
24 יד חרוצים תמשול ורמיה תהיה למס | 24 Manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. |
25 דאגה בלב איש ישחנה ודבר טוב ישמחנה | 25 Maeror in corde viri humiliabit illum, et sermo bonus laetificabit eum. |
26 יתר מרעהו צדיק ודרך רשעים תתעם | 26 In rectum ducit amicum iustus, iter autem impiorum decipiet eos. |
27 לא יחרך רמיה צידו והון אדם יקר חרוץ | 27 Non assabit ignavia praedam suam, sed substantia pretiosa erit viro industrio. |
28 בארח צדקה חיים ודרך נתיבה אל מות | 28 In semita iustitiae vita, est autem etiam iter apertum ad mortem. |