Scrutatio

Martedi, 21 maggio 2024 - Santi Martiri Messicani (Cristoforo Magallanes Jara e 24 compagni) ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 21


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ואלה המשפטים אשר תשים לפניהם1 Hæc sunt judicia quæ propones eis.
2 כי תקנה עבד עברי שש שנים יעבד ובשבעת יצא לחפשי חנם2 Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
3 אם בגפו יבא בגפו יצא אם בעל אשה הוא ויצאה אשתו עמו3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
4 אם אדניו יתן לו אשה וילדה לו בנים או בנות האשה וילדיה תהיה לאדניה והוא יצא בגפו4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
5 ואם אמר יאמר העבד אהבתי את אדני את אשתי ואת בני לא אצא חפשי5 Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
6 והגישו אדניו אל האלהים והגישו אל הדלת או אל המזוזה ורצע אדניו את אזנו במרצע ועבדו לעלם6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in sæculum.
7 וכי ימכר איש את בתו לאמה לא תצא כצאת העבדים7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.
8 אם רעה בעיני אדניה אשר לא יעדה והפדה לעם נכרי לא ימשל למכרה בבגדו בה8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
9 ואם לבנו ייעדנה כמשפט הבנות יעשה לה9 Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
10 אם אחרת יקח לו שארה כסותה וענתה לא יגרע10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.
11 ואם שלש אלה לא יעשה לה ויצאה חנם אין כסף11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
12 מכה איש ומת מות יומת12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
13 ואשר לא צדה והאלהים אנה לידו ושמתי לך מקום אשר ינוס שמה13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
14 וכי יזד איש על רעהו להרגו בערמה מעם מזבחי תקחנו למות14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15 ומכה אביו ואמו מות יומת15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16 וגנב איש ומכרו ונמצא בידו מות יומת16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur.
17 ומקלל אביו ואמו מות יומת17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
18 וכי יריבן אנשים והכה איש את רעהו באבן או באגרף ולא ימות ונפל למשכב18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
19 אם יקום והתהלך בחוץ על משענתו ונקה המכה רק שבתו יתן ורפא ירפא19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
20 וכי יכה איש את עבדו או את אמתו בשבט ומת תחת ידו נקם ינקם20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
21 אך אם יום או יומים יעמד לא יקם כי כספו הוא21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit p?næ, quia pecunia illius est.
22 וכי ינצו אנשים ונגפו אשה הרה ויצאו ילדיה ולא יהיה אסון ענוש יענש כאשר ישית עליו בעל האשה ונתן בפללים22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
23 ואם אסון יהיה ונתתה נפש תחת נפש23 Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
24 עין תחת עין שן תחת שן יד תחת יד רגל תחת רגל24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
25 כויה תחת כויה פצע תחת פצע חבורה תחת חבורה25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
26 וכי יכה איש את עין עבדו או את עין אמתו ושחתה לחפשי ישלחנו תחת עינו26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
27 ואם שן עבדו או שן אמתו יפיל לחפשי ישלחנו תחת שנו27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos.
28 וכי יגח שור את איש או את אשה ומת סקול יסקל השור ולא יאכל את בשרו ובעל השור נקי28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
29 ואם שור נגח הוא מתמל שלשם והועד בבעליו ולא ישמרנו והמית איש או אשה השור יסקל וגם בעליו יומת29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
30 אם כפר יושת עליו ונתן פדין נפשו ככל אשר יושת עליו30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
31 או בן יגח או בת יגח כמשפט הזה יעשה לו31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit.
32 אם עבד יגח השור או אמה כסף שלשים שקלים יתן לאדניו והשור יסקל32 Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
33 וכי יפתח איש בור או כי יכרה איש בר ולא יכסנו ונפל שמה שור או חמור33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
34 בעל הבור ישלם כסף ישיב לבעליו והמת יהיה לו34 reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
35 וכי יגף שור איש את שור רעהו ומת ומכרו את השור החי וחצו את כספו וגם את המת יחצון35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
36 או נודע כי שור נגח הוא מתמול שלשם ולא ישמרנו בעליו שלם ישלם שור תחת השור והמת יהיה לו36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.