Scrutatio

Martedi, 21 maggio 2024 - Santi Martiri Messicani (Cristoforo Magallanes Jara e 24 compagni) ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 21


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ואלה המשפטים אשר תשים לפניהם1 Haec sunt iudicia, quae propones eis:
2 כי תקנה עבד עברי שש שנים יעבד ובשבעת יצא לחפשי חנם2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
3 אם בגפו יבא בגפו יצא אם בעל אשה הוא ויצאה אשתו עמו3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
4 אם אדניו יתן לו אשה וילדה לו בנים או בנות האשה וילדיה תהיה לאדניה והוא יצא בגפו4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus.
5 ואם אמר יאמר העבד אהבתי את אדני את אשתי ואת בני לא אצא חפשי5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber",
6 והגישו אדניו אל האלהים והגישו אל הדלת או אל המזוזה ורצע אדניו את אזנו במרצע ועבדו לעלם6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
7 וכי ימכר איש את בתו לאמה לא תצא כצאת העבדים7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt.
8 אם רעה בעיני אדניה אשר לא יעדה והפדה לעם נכרי לא ימשל למכרה בבגדו בה8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.
9 ואם לבנו ייעדנה כמשפט הבנות יעשה לה9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
10 אם אחרת יקח לו שארה כסותה וענתה לא יגרע10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit.
11 ואם שלש אלה לא יעשה לה ויצאה חנם אין כסף11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
12 מכה איש ומת מות יומת12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur.
13 ואשר לא צדה והאלהים אנה לידו ושמתי לך מקום אשר ינוס שמה13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat.
14 וכי יזד איש על רעהו להרגו בערמה מעם מזבחי תקחנו למות14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
15 ומכה אביו ואמו מות יומת15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
16 וגנב איש ומכרו ונמצא בידו מות יומת16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
17 ומקלל אביו ואמו מות יומת17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
18 וכי יריבן אנשים והכה איש את רעהו באבן או באגרף ולא ימות ונפל למשכב18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo,
19 אם יקום והתהלך בחוץ על משענתו ונקה המכה רק שבתו יתן ורפא ירפא19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
20 וכי יכה איש את עבדו או את אמתו בשבט ומת תחת ידו נקם ינקם20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur.
21 אך אם יום או יומים יעמד לא יקם כי כספו הוא21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
22 וכי ינצו אנשים ונגפו אשה הרה ויצאו ילדיה ולא יהיה אסון ענוש יענש כאשר ישית עליו בעל האשה ונתן בפללים22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
23 ואם אסון יהיה ונתתה נפש תחת נפש23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima,
24 עין תחת עין שן תחת שן יד תחת יד רגל תחת רגל24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
25 כויה תחת כויה פצע תחת פצע חבורה תחת חבורה25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
26 וכי יכה איש את עין עבדו או את עין אמתו ושחתה לחפשי ישלחנו תחת עינו26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo.
27 ואם שן עבדו או שן אמתו יפיל לחפשי ישלחנו תחת שנו27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
28 וכי יגח שור את איש או את אשה ומת סקול יסקל השור ולא יאכל את בשרו ובעל השור נקי28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit.
29 ואם שור נגח הוא מתמל שלשם והועד בבעליו ולא ישמרנו והמית איש או אשה השור יסקל וגם בעליו יומת29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident.
30 אם כפר יושת עליו ונתן פדין נפשו ככל אשר יושת עליו30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus.
31 או בן יגח או בת יגח כמשפט הזה יעשה לו31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.
32 אם עבד יגח השור או אמה כסף שלשים שקלים יתן לאדניו והשור יסקל32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
33 וכי יפתח איש בור או כי יכרה איש בר ולא יכסנו ונפל שמה שור או חמור33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam,
34 בעל הבור ישלם כסף ישיב לבעליו והמת יהיה לו34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
35 וכי יגף שור איש את שור רעהו ומת ומכרו את השור החי וחצו את כספו וגם את המת יחצון35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.
36 או נודע כי שור נגח הוא מתמול שלשם ולא ישמרנו בעליו שלם ישלם שור תחת השור והמת יהיה לו36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.
37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.