1Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestræ, quam ego dabo vobis,
3et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus :
4offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similæ, decimam partem ephi, conspersæ oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin :
5et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
6et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin :
7et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
8Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
9dabis per singulos boves similæ tres decimas conspersæ oleo, quod habeat medium mensuræ hin :
10et vinum ad liba fundenda ejusdem mensuræ in oblationem suavissimi odoris Domino.
11Sic facies
12per singulos boves et arietis et agnos et hædos.
13Tam indigenæ quam peregrini
14eodem ritu offerent sacrificia.
15Unum præceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terræ.
16Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
17Loquere filiis Israël, et dices ad eos :
18Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
19et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
20de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
21ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
22Quod si per ignorantiam præterieritis quidquam horum, quæ locutus est Dominus ad Moysen,
23et mandavit per eum ad vos, a die qua cœpit jubere et ultra,
24oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato :
25et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo :
26et dimittetur universæ plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
27Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo :
28et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
29Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
30Anima vero, quæ per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo :
31verbum enim Domini contempsit, et præceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
32Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
33obtulerunt eum Moysi et Aaron et universæ multitudini.
34Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
35Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
36Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut præceperat Dominus.
37Dixit quoque Dominus ad Moysen :
38Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas :
39quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
40sed magis memores præceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
41Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem Deus vester.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc