Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Hebraeos 1


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :1 Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis,
2 novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hæredem universorum, per quem fecit et sæcula :2 in novissimis his diebus locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula;
3 qui cum sit splendor gloriæ, et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :3 qui, cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius et portet omnia verbo virtutis suae, purgatione peccatorum facta, consedit ad dexteram maiestatis in excelsis,
4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius præ illis nomen hæreditavit.4 tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit.
5 Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?5 Cui enim dixit aliquando angelorum:
“ Filius meus es tu;
ego hodie genui te ”
et rursum: “ Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ”?
6 Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.6 Cum autem iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit:
“ Et adorent eum omnes angeli Dei ”.
7 Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.7 Et ad angelos quidem dicit:
“ Qui facit angelos suos spiritus
et ministros suos flammam ignis ”;
8 Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in sæculum sæculi : virga æquitatis, virga regni tui.8 ad Filium autem:
“ Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi,
et virga aequitatis virga regni tui.
9 Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis præ participibus tuis.9 Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem,
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo exsultationis prae participibus tuis ”
10 Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt cæli.10 et:
“ Tu in principio, Domine, terram fundasti;
et opera manuum tuarum sunt caeli.
11 Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :11 Ipsi peribunt, tu autem permanes;
et omnes ut vestimentum veterascent,
12 et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.12 et velut amictum involves eos,
sicut vestimentum et mutabuntur.
Tu autem idem es, et anni tui non deficient ”.
13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?13 Ad quem autem angelorum dixit aliquando:
“ Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ”?
14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui hæreditatem capient salutis ?14 Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis?