Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

II Timotheum 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :1 Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu;
2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu.3 Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.
4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.4 Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;
5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.5 si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.
7 Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.7 Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,8 Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,
9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.
11 Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.
15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16 Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :16 Profana autem inaniloquia devita, magis enim proficient ad impietatem,
17 et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,17 et sermo eorum ut cancer serpit; ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.18 qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem.
19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.19 Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc: Cognovit Dominus, qui sunt eius, et: Discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in ignominiam;
21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.21 si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem, sanctificatum, utile Domino, ad omne opus bonum paratum.
22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, caritatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro.
23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.23 Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites;
24 Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,24 servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, aptum ad docendum, patientem,
25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,25 cum mansuetudine corripientem eos, qui resistunt, si quando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem,
26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.26 et resipiscant a Diaboli laqueo, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem.