Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ad Ephesios 3


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,1 Huius rei gratia, ego Paulus, vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus —
2 si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis :2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi pro vobis,
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est mysterium, sicut suprascripsi in brevi,
4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam inmysterio Christi,
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,5 quod aliis generationibus non innotuit filiis hominum,sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu,
6 gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :6 essegentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis in Christo Iesuper evangelium,
7 cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus.7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quaedata est mihi secundum operationem virtutis eius.
8 Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,8 Mihi omnium sanctorum minimodata est gratia haec: gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi
9 et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit :9 etilluminare omnes, quae sit dispensatio mysterii absconditi a saeculis in Deo,qui omnia creavit,
10 ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,10 ut innotescat nunc principatibus et potestatibus incaelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei,
11 secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :11 secundum propositumsaeculorum, quod fecit in Christo Iesu Domino nostro,
12 in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.12 in quo habemus fiduciamet accessum in confidentia per fidem eius.
13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quæ est gloria vestra.
13 Propter quod peto, ne deficiatisin tribulationibus meis pro vobis, quae est gloria vestra.
14 Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem,
15 ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur,15 ex quo omnis paternitas incaelis et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,16 ut det vobis secundum divitias gloriae suaevirtute corroborari per Spiritum eius in interiorem hominem,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,17 habitareChristum per fidem in cordibus vestris, in caritate radicati et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :18 utvaleatis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo etsublimitas et profundum,
19 scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.19 scire etiam supereminentem scientiae caritatemChristi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis :20 Ei autem, qui potens est supra omnia facere superabundanter quam petimus autintellegimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis,
21 ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.21 ipsi gloria inecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.