Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Romanos 10


font
VULGATASMITH VAN DYKE
1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.1 ايها الاخوة ان مسرّة قلبي وطلبتي الى الله لاجل اسرائيل هي للخلاص.
2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.2 لاني اشهد لهم ان لهم غيرة الله ولكن ليس حسب المعرفة.
3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.3 لانهم اذ كانوا يجهلون بر الله ويطلبون ان يثبتوا بر انفسهم لم يخضعوا لبر الله.
4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
4 لان غاية الناموس هي المسيح للبر لكل من يؤمن.
5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.5 لان موسى يكتب في البر الذي بالناموس ان الانسان الذي يفعلها سيحيا بها.
6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :6 واما البر الذي بالايمان فيقول هكذا لا تقل في قلبك من يصعد الى السماء اي ليحدر المسيح.
7 aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.7 او من يهبط الى الهاوية اي ليصعد المسيح من الاموات.
8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.8 لكن ماذا يقول. الكلمة قريبة منك في فمك وفي قلبك اي كلمة الايمان التي نكرز بها.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.9 لانك ان اعترفت بفمك بالرب يسوع وآمنت بقلبك ان الله اقامه من الاموات خلصت.
10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.10 لان القلب يؤمن به للبر والفم يعترف به للخلاص.
11 Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.11 لان الكتاب يقول كل من يؤمن به لا يخزى.
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.12 لانه لا فرق بين اليهودي واليوناني لان ربا واحدا للجميع غنيا لجميع الذين يدعون به.
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
13 لان كل من يدعو باسم الرب يخلص.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?14 فكيف يدعون بمن لم يؤمنوا به. وكيف يؤمنون بمن لم يسمعوا به. وكيف يسمعون بلا كارز.
15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !15 وكيف يكرزون ان لم يرسلوا. كما هو مكتوب ما اجمل اقدام المبشرين بالسلام المبشرين بالخيرات.
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?16 لكن ليس الجميع قد اطاعوا الانجيل لان اشعياء يقول يا رب من صدق خبرنا.
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.17 اذا الايمان بالخبر والخبر بكلمة الله.
18 Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.18 لكنني اقول ألعلهم لم يسمعوا. بلى. الى كل الارض خرج صوتهم والى اقاصي المسكونة اقوالهم.
19 Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.19 لكني اقول ألعل اسرائيل لم يعلم. اولا موسى يقول انا أغيركم بما ليس امة. بامة غبية اغيظكم.
20 Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.20 ثم اشعياء يتجاسر ويقول وجدت من الذين لم يطلبوني وصرت ظاهرا للذين لم يسألوا عني.
21 Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.21 اما من جهة اسرائيل فيقول طول النهار بسطت يديّ الى شعب معاند ومقاوم