Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Ad Romanos 10


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.1 Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis insalutem.
2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.2 Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed nonsecundum scientiam;
3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.3 ignorantes enim Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentesstatuere, iustitiae Dei non sunt subiecti;
4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
4 finis enim legis Christus adiustitiam omni credenti.
5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.5 Moyses enim scribit de iustitia, quae ex lege est: “ Qui fecerit homo, vivetin eis ”.
6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :6 Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “ Ne dixeris incorde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere;
7 aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.7 aut: “Quis descendet in abyssum? ”, hoc est Christum ex mortuis revocare.
8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.8 Sed quiddicit? “ Prope te est verbum, in ore tuo et in corde tuo ”; hoc est verbumfidei, quod praedicamus.
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.9 Quia si confitearis in ore tuo: “ Dominum Iesum!”, et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis, salvuseris.
10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem.
11 Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.11 Dicit enim Scriptura:
“ Omnis, qui credit in illo, non confundetur ”.
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.12 Non enim est distinctio Iudaei et Graeci, nam idem Dominus omnium, dives inomnes, qui invocant illum:
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
13 Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? Aut quomodo credent ei,quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante?
15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !15 Quomodo veropraedicabunt nisi mittantur? Sicut scriptum est:
“ Quam speciosi pedes evangelizantium bona ”.
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?16 Sed non omnes oboedierunt evangelio; Isaias enim dicit:
“ Domine, quis credidit auditui nostro? ”.
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.17 Ergo fides ex auditu, auditusautem per verbum Christi.
18 Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.18 Sed dico: Numquid non audierunt? Quin immo,
in omnem terram exiit sonus eorum,
et in fines orbis terrae verba eorum.
19 Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.19 Sed dico: Numquid Israel non cognovit? Primus Moyses dicit:
“ Ego ad aemulationem vos adducam per Non gentem:
per gentem insipientem ad iram vos provocabo ”.
20 Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.20 Isaias autem audet et dicit: “ Inventus sum in non quaerentibus me; palamapparui his, qui me non interrogabant ”.
21 Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.21 Ad Israel autem dicit: “ Tota die expandi manus meas ad populum noncredentem et contradicentem ”.