Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Ad Romanos 10


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.1 אחי חפץ לבבי ותפלתי לאלהים בעד ישראל אשר יושעו
2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.2 כי מעיד אני עליהם שיש להם קנאה לאלהים אך לא בדעת
3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.3 כי את צדקת אלהים לא ידעו ויבקשו להקים את צדקתם ובעבור זאת לצדקת אלהים לא נכנעו
4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
4 כי המשיח סוף התורה לצדקה לכל המאמין בו
5 Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.5 כי משה כתב על דבר הצדקה מתוך התורה אשר יעשה אתם האדם וחי בהם
6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in cælum ? id est, Christum deducere :6 והצדקה אשר מתוך האמונה כה אמרת אל תאמר בלבבך מי יעלה השמימה הלא זאת היא להוריד את המשיח
7 aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.7 או מי ירד לתהום זאת היא להעלות את המשיח מן המתים
8 Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod prædicamus.8 אבל מה היא אמרת קרוב אליך הדבר בפיך ובלבבך הוא דבר האמונה אשר אנחנו מבשרים
9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.9 כי אם תודה בפיך אשר ישוע הוא האדון ותאמין בלבבך אשר האלהים העירו מן המתים אז תושע
10 Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.10 כי בלבבו יאמין האדם והיתה לו לצדקה ובפיהו יודה והיתה לו לישועה
11 Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.11 כי הכתוב אמר כל המאמין בו לא יבוש
12 Non enim est distinctio Judæi et Græci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.12 ואין הבדל בזה בין היהודי ליוני כי אדון אחד לכלם והוא עשיר לכל קראיו
13 Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
13 כי כל אשר יקרא בשם יהוה ימלט
14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine prædicante ?14 ועתה איך יקראו אל אשר לא האמינו בו ואיך יאמינו באשר לא שמעו את שמעו ואיך ישמעו באין מגיד
15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !15 ואיך יגידו אם אינם שלוחים ככתוב מה נאוו רגלי מבשר שלום מבשר טוב
16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?16 אך לא כלם שמעו לקול הבשורה כי ישעיהו אמר יהוה מי האמין לשמעתנו
17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.17 לכן האמונה באה מתוך השמועה והשמועה על ידי דבר אלהים
18 Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.18 ואמר הכי לא שמעו אמנם בכל הארץ יצא קום ובקצה תבל מליהם
19 Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.19 ואמר הכי ישראל לא ידע הנה כבר משה אמר אני אקניאכם בלא עם בגוי נבל אכעיסכם
20 Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quærentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.20 וישעיהו מלאו לבו לאמר נמצאתי ללא בקשני נדרשתי ללוא שאלו
21 Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.21 ועל ישראל הוא אמר פרשתי ידי כל היום אל עם סורר ומרה