Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ioannes 9


font
VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate :1 ויהי בעברו וירא איש והוא עור מיום הולדו
2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ?2 וישאלו אתו תלמידיו לאמר רבי מי הוא אשר חטא הזה אם ילדיו כי נולד עור
3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.3 ויען ישוע לא זה חטא ולא יולדיו אך למען יגלו בו מעללי אל
4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :4 עלי לעשות מעשי שלחי בעוד יום יבוא הלילה אשר בו לא יוכל איש לפעל
5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.5 בהיותי בעולם אור העולם אני
6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,6 ויהי כדברו זאת וירק על הארץ ויעש טיט מן הרוק וימרח את הטיט על עיני העור
7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.7 ויאמר אליו לך ורחץ בברכת השלח פרושו שלוח וילך וירחץ ויבא ועיניו ראות
8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.8 ויאמרו שכניו ואשר ראו אתו לפנים כי עור הוא הלא זה הוא הישב ומשאל
9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.9 אלה אמרו כי הוא זה ואלה אמרו אך דומה לו והוא אמר אני הוא
10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?10 ויאמרו אליו במה אפו נפקחו עיניך
11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.11 ויען ויאמר איש אשר נקרא שמו ישוע עשה טיט וימרח על עיני ויאמר אלי לך ורחץ בברכת השלח ואלך וארחץ ותארנה עיני
12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
12 ויאמרו אליו איו ויאמר לא ידעתי
13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat.13 ויביאו את האיש אשר היה עור לפנים אל הפרושים
14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.14 והיום אשר עשה בו ישוע את הטיט ויפקח את עיניו שבת היה
15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.15 ויוסיפו לשאל אתו גם הפרושים איך נפקחו עיניו ויאמר אליהם טיט שם על עיני וארחץ והנני ראה
16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos.16 ויאמרו מקצת הפרושים זה האיש לא מאלהים הוא כי לא ישמר את השבת ואחרים אמרו איכה יוכל איש חטא לעשות אתות כאלה ויהי ריב ביניהם
17 Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.17 ויוסיפו ויאמרו אל העור מה תאמר אתה עליו אשר פקח עיניך ויאמר נביא הוא
18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :18 ולא האמינו היהודים עליו כי עור היה וארו עיניו עד אשר קראו אל יולדי הנרפא
19 et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?19 וישאלו אתם לאמר הזה הוא בנכם אשר אמרתם כי נולד עור ואיכה הוא ראה עתה
20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est :20 ויענו אתם יולדיו ויאמרו ידענו כי זה הוא בננו וכי נולד עור
21 quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur.21 אבל איך הוא ראה עתה או מי פקח את עיניו אנחנו לא ידענו הלא בן דעת הוא שאלו את פיהו והוא יגיד מה היה לו
22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.22 כזאת דברו יולדיו מיראתם את היהודים כי היהודים כבר נועצו לנדות את כל אשר יודה כי הוא המשיח
23 Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate.23 על כן אמרו יולדיו בן דעת הוא שאלו את פיהו
24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.24 ויקראו שנית לאיש אשר היה עור ויאמרו אליו תן כבוד לאלהים אנחנו ידענו כי האיש הזה חטא הוא
25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video.25 ויען ויאמר אם האיש חטא הוא אינני ידע אחת ידעתי כי עור הייתי ועתה הנני ראה
26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?26 ויאמרו אליו עוד מה עשה לך איכה פקח עיניך
27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?27 ויען אתם כבר אמרתי לכם הלא שמעתם ומה לכם לשמע שנית התאבו גם אתם להיות תלמידיו
28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.28 ויחרפו אתו ויאמרו אתה תלמידו ואנחנו תלמידיו של משה
29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.29 אנחנו יודעים כי אל משה דבר האלהים ואת זה לא ידענו מאין הוא
30 Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :30 ויען האיש ויאמר אליהם זאת היא הפלא ופלא כי לא ידעתם מאין הוא והוא פקח את עיני
31 scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.31 והנה ידענו כי את החטאים לא ישמע אל כי אם את ירא האלהים ועשה רצונו אתו ישמע
32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati.32 מעולם לא נשמע כי פקח איש עיני עור מרחם
33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.33 לולא היה זה מאת אלהים לא היה יכל לעשות מאומה
34 Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
34 ויענו ויאמרו אליו הן בחטאים נולדת כלך ואתה תלמדנו ויהדפהו החוצה
35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?35 וישמע ישוע כי הדפהו החוצה ויפגשהו ויאמר אליו התאמין בבן האדם
36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?36 ויען ויאמר מי הוא זה אדני למען אאמין בו
37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.37 ויאמר אליו ישוע הן ראית אתו והמדבר אליך הנה זה הוא
38 At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.38 ויאמר אני מאמין אדני וישתחו לו
39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.39 ויאמר ישוע אני לדין באתי לעולם הזה למען יראו העורים והראים יכו בעורון
40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ?40 ואשר היו עמו מן הפרושים שמעו דבריו ויאמרו אליו הגם אנחנו עורים
41 Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.41 ויאמר אליהם אם עורים הייתם לא היה בכם חטא ועתה כי אמרתם פקחים אנחנו חטאתכם תעמד